Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uocauit itaque duos de pluribus debitoribus. primum, qui debebat centum [*]( 1 Theophil. Antioch. comm. in euang. 3 cf. Act. 22, 3 8 Act.* 9, 4 et 26,14 12 Luc. 16,3 14 cf. Luc. 16,16 etc. 15 Luc.16, 3 17 cf. Act. 9,10 23 cf. Gal. 2,16 et 3,11 25 cf. Phil. 3, 8 ) [*]( 1 loc. est B uill. B 2 dei B 3 disp. est 93p.c.m2g 4 gamalihel s Gamalielis s et legem g 5 dispensare D 9 tibi est AD stimulo sa.c. -Jos B 10 quid faciam om.B 11 qui] quia AD quia qui g sui B et s.l.$ uill. Aa.c.B 13 enim om.AD incobant mut. in incohabant et in incubant 58 incubebant B 14 distructa 28$alt. et] atque g 15 finitus (-tas m2)A 17 cogor 89 annania Aa.c.18<I) anania cet. 18 et] ac g 19 postquam om.B 20 uill. AB 21 eis Ap.c.m2 22 et -23 lege in mg. sup. m2%$,om$ xpm B 23 ut] ne B 24 dicere AD abol.] add. et sic in mg.ma\\8 prophetias g 25 lucra 93 fuerant 93 26 de] e s.l.m2A plurimisJ. 27debeatB )

26
batos olei, eos uidelicet, qui fuerant ex gentibus congregati et magna indigebant misericordia dei, et de centenario numero, qui plenus est atque perfectus, fecit eos scribere quinquagenarium, qui proprie paenitentium est iuxta iubeleum et illam in euangelio parabolam, in qua alteri quingenti, alteri quinquaginta denarii dimittuntur.

secundum autem uocauit populum Iudaeorum, qui tritico mandatorum dei nutritus erat et debebat ei centenarium numerum, et coegit, ut de centum octoginta faceret, id est crederet in domini resurrectionem, quae octauae diei numero continetur, et de octo conpleretur decadis, ut de sabbato transiret ad primam sabbati. ob hanc causam a domino praedicatur, quod bene fecerit et pro salute sua in euangelii clementiam de legis austeritate mutatus sit.