Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

dixitque in corde suo: quid faciam? qui magister fui et uilicus, cogor esse disciulus et operarius. fodere non ualeo. omnia enim mandata legis, quae terrae incubabant, cerno destructa et legem et prophetas usque ad Iohannem Baptistam esse finitos. mendicare erubesco, ut, qui doctor-fueram Iudaeorum, cogar a gentibus et a discipulo Annania salutis et fidei mendicare doctrinam.

faciam igitur, quod mihi utile esse intellego, ut, postquam proiectus fuero de uilicatione mea, recipiant me Christiani in domos suas. coepitque eos, qui prius uersabantur in lege et sic in Christo crediderant, ut arbitrarentur se in lege iustificandos, docere legem abolitam, prophetas praeterisse et, quae antea pro lucro fuerint, reputari in stercora.