Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quodsi quaesieris, quare uocetur \'uilicus iniquitatis\' in lege, quae dei est: iniquus erat uilicus, qui bene quidem offerebat, sed non bene diuidebat credens in patre, sed filium persequens, habens deum omnipotentem, sed spiritum sanctum negans. prudentior itaque fuit Paulus apostolus in transgressione legis filiis quondam lucis, qui in legis obseruatione uersati Christum, qui dei patris uerum lumen est, perdiderunt.

Ambrosius, Mediolanensis episcopus, quid de hoc loco senserit, in commentariis eius legere poteris. Origenis et Didymi in hanc parabolam explanationem inuenire non potui et, utrum [*]( 5 cf. Leu. 25, 10 etc. 6 cf. Luc. 7, 41—42 12 cf. uol. II p. 60, 13 cum adnot. 18 cf. Luc. 16, 8 22 cf. Luc. 16, 8 ) [*]( 2 misericordiam D<P 4 quinquagin. 39$5 penitentum D iobeleum D,0a.c. iubileum Aa.c. iubilaeum s 7 qui(ex a)nquagenta s denari B 11 octuag. s octoag. 83 12 credere Aa c.m2D resurrectione ØB qui ØB 13 octauo B -ua ex ue s continet s 14 conpleret s completur s decadis Ap.c.m2 decades cet. decadibus s sabb. legis ç; 16 quod ex qui A faceret ex feceret s 18 uilicus sJ.S3,om.$ uill. J.a.r.B 19 uill. AB 21 pa- trem ADB 24 filius B 25 dei s.l.B 26 ambrosius quidem AD 27 coum. DØ dydimi s didimi cet. 28 hac parabola ADB )

27
abolita sit temporum uetustate an ipsi non scripserint, incertum habeo. mihi iuxta priorem interpretationem hoc uidetur, quod de iniquo mamona debeamus nobis amicos facere non quoslibet pauperes, sed eos, qui nos possint recipere in domos suas et in aeterna tabernacula, ut, cum eis parua praebuerimus, recipiamus ab illis magna et dantes aliena nostra suscipiamus et seminemus in benedictione, ut metamus benedictionem; qui enim parce seminauerit, parce et metet.