Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex quo capite corpus ecclesiae per suas conpages atque iuncturas iuncturas doctrinae caelestis accipit sucum, ut omnia paulatim membra uegetentur et per occultos uenarum meatus fundatur defaecatus sanguis ciborum et ministretur atque subcrescat, immo teneatur temperantia corporis, ut de fonte capitis rigati artus crescant in perfectionem dei, ut inpleatur saluatoris oratio: pater, uolo, ut, sicut ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint, ut, postquam nos Christus tradiderit patri, sit deus omnia in omnibus.

tale quid et in uerbis et in sensibus et in genere elocutionis obscurissime scribit ad Ephesios: ueritatem autem loquentes in caritate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum [*]( 1 cf. Uergil. Georg. II 256 2 cf. Col. 2, 18 4 cf. Col. 2,18 6 cf. Col. 2,18 7cf. Col. 2,18 ll*ICor. 11,3 19 *Ioh. 17, 21 20 I Cor. 15, 28 23 *Eph. 4, 15-16, ) [*]( 2 ac g in hurailitate AD 3 et om.B relione B cultura B 4 quae] q A qui B 5 quae nos A superari 93 separare 3> uidet 93 uidit cet. 6 cum tumens] contumens D incedet if> 7 superbiam et scripsi superbiet 33$su- perbiam cet. 8 inflatur AD tumet A(excum etm2)D 9 deleramenta ASaap c. 10 requirens < £ 11 illum AD scriptum fi 12 autem est B atque] ad AD ac g que s.l.ls et est B 13 intellegentia 93B spiritales s quo om AD 14 suos 93 15 succum B uisitentur s occultus <P -tis Aa.c m2 oculos B 16 fundantur AD fundatus B defecatur s defectus B 17 atque s.l.IS,om s 18 ut] et AD 19 uoloea:uero ?n2A 20 sit But] et s posquam A 21 xps nos AD 22 tale s.Z.SS,om.$ locutionis AD 25 totus s )

44
corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. super quo in commentariis eiusdem epistulae diximus plenius.

loquitur autem uniuersa contra eos, qui credentes ex Iudaeis in dominum saluatorem Iudaicas caerimonias obseruare cupiebant. super qua re et in Actibus apostolorum non parua quaestio concitata est. unde et supra Paulus ait:nemo uos iudicet — de his, qui magistros legis esse se iactant — in cibo et potu, quod alia munda sint, alia inmunda, aut in parte diei festi, ut alios dies festos putent, alios non festos — nobis enim, qui in Christum credimus resurgentem, iugis et aeterna festiuitas est — aut in parte neomeniae, hoc est kalendarum et mensis noui, quando decrescens luna finitur et noctis umbris tegitur — Christianorum enim lumen aeternum est et semper solis iustitiae radiis inlustratur — aut in parte sabbatorum, ut non faciant seruile opus et onera non portent, quia nos Christi sumus libertate donati et onera peccatorum gestare desiuimus.

haec, inquit, omnia umbra sunt futurorum et imagines uenturae felicitatis, ut, in quibus Iudaei iuxta litteram haesitant et tenentur in terra, nos iuxta spiritum transeamus ad Christum, qui ad distinctionem umbrarum nunc corpus appellatur. quomodo enim in corpore ueritas est et in corporis umbra mendacium, sic in spiritali intellegentia mundus omnis cibus et potus et tota festiuitas et perpetuae kalendae et aeterna requies expectanda est.

quaerimus, quid [*]( 5 cf. Hieron. comm. in epist. ad Eph. 4, 15-16 8 cf. Act. c. 15 10 *Col. 2,16 20 *Col. 2,17 24 cf. Col. 2, 17 ) [*]( 5 quo et in g 6 plen. dix. AD 8 abseruare s actis g 9 sup B 10 de his, qui mag. leg. esse se iactant: nemo uos iudicet g 11 et in potu 85 et poto s quod] quasi ç 12 ut] aut AD 13 in om.AD xpo S3 14 credidimus 930 in parte neom. hoc est s.l.ℬ,om.Φ 15 numeniae Aa.c.m2D cal. A 16 umbraAD detegiturSB 17 aeternorum s 18 haut B opuss.J.SB 19 sumus Christi g 20 portare s umbrae (e B))8ØB 21 in om.$22 haes. iuxta litt. g 23 spiritum] xpin 93a.c.$ quia ad ℬΦ 25 est om.g 26 et ci(y A)bus et AD 27 cal. B exsp. sexpetendaB quae primus (p eras.A)AD quodØ )

45
dicere uoluerit: in humilitate et religione angelorum aut quem sensum habeat. ex quo dominus locutus est ad discipulos: surgite, abeamus hinc et: relinquetur uobis domus uestra deserta, et: locus, in quo crucifiximus est dominus, spiritaliter Aegyptus appelletur et Sodoma, omnis Iudaicarum obseruationum cultura destructa est et, quascumque offerunt uictimas, non deo offerunt, sed angelis refugis et spiritibus inmundis.