Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec mirum, si hoc post passionem domini faciant, cum per Amos quoque prophetam dicatur ad eos: num qui d hostias et uictimas obtulistis mihi quadraginta annis in deserto, domus Israhel, et adsumpsistis tabernaculum Moloch et sidus dei Rempham, figuras, quas fecistis, ut adoretis eas?

quod plenius in contione Iudaica Stephanus martyr exponens et reuoluens historiam ueterem sic locutus est: etuitulum fecerunt in diebus illis et obtulerunt hostias idolo et laetabantur in operibus manuum suarum. conuersus autem est deus et tradidit eos, ut colerent militiam caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum.

militia autem caeli non tantum sol appellatur et luna et astra rutilantia, sed et omnis angelica multitudo eorumque exercitus, qui Hebraice appellantur sabaoth, id est \'uirtutum\' siue \'exercituum\'. unde et in euangelio iuxta Lucam legimus: et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium deum et [*]( 1 Col. 2, 18 3 *Ioh. 14, 31 *Matth. 23, 38 4 *Apoc. 11, 8 10 *Am. 5, 25—26 et *Act. 7, 42-43 16 *Act. 7, 41-42 23 cf. Onom. s. 36, 20. 50, 25. 72,17. 75,1. 160, 16 25 *Luc. 2, 13-14 ) [*]( 1 relegione .493$2 que s habet 93 3 habeamus DQBa.c. eamus s et s.l.s 5 dom. crucif. est g 6 uocatur AD et] uel 93$7 distructa 93 dextructa D 8 spiritalibus fi 9 faciunt 93$Amos] annos B 12 adsumsisti ip adsumptis Aa.c.m2 13 molohc s dei uestri 58 remfam B rempha s remfa AD 14 adoraretis Ap.c.m2Ø quos A contentione ADB 17 laeteb. Aa.c.m2 leceb. s 19 est om. g et om.ç malitiam$a.c. 21 milicia B mi(e £ ma)litiam$22 alt. et om.AD 23 qui] quae A hebraicae 93 hebrae(e A)icae AD ebraeice s appellatur 93sabbaoth B uirtutem 58 24 exercitium B lucan D 25 angelo] euangelio sa.r. angelo angelorum AD )

46
dicentium: gloria in altissimis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. facit enim deus angelos suos spiritus et ministros suos ignem mentem.

et ut sciamus semper eos, qui colebant idola, licet in templo hostias uiderentur offerre, non deo eas obtulisse, sed angelis, per Hiezechihel plenius discimus: dedi eis iustificationes non bonas et praecepta non bona. non enim sanguinem hircorum et taurorum quaerit deus, sed sacrificium domini est spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum deus non despicit.

et propterea, qui uitulum fecerunt in Choreb et coluerunt sidus dei Rempham, de quo in propheta Amos plenius disseruimus, adorauerunt figuras, quas ipsi fecerunt, et tradidit eos deus, ut seruirent militiae caeli, quae nunc ab apostolo religio dicitur angelorum. pro \'humilitate\' in Graeco ταπεινοϕϱοσύνη legitur, id est humilitas mentis siue sensus. uere enim humilis sensus et miseranda suspicio deum credere hircorum atque taurorum sanguine delectari et nidore thymiamatis, quem saepe homines declinamus.