Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et uide, quanta turbatio! quae hortulanum putans dominum nuncuparat, dei filium resurgentem magistrum uocat. itaque ad eam, quae quaerebat uiuentem cum mortuis, quae errore femineo et inbecillitate muliebri huc illucque currebat et corpus quaerebat occisi, cuius pedes uiuentis tenuerat, loquitur dominus et dicit: noli me tan g ere, tibi enim nondum ascendi ad patrem meum. et est sensus: \'quem mortuum quaeris, uiuentem tangere non mereris. si me necdum putas ascendisse ad patrem, sed hominum fraude sublatum, meo tactu indigna es\'.

hoc autem dicebat, non ut studium quaerentis obtunderet, sed ut dispensationem carnis adsumptae in diuinitatis gloriam sciret esse mutatam et nequaquam corporaliter uellet esse cum domino, quem spiritaliter credere deberet regnare cum patre. unde et apostoli maioris fidei sunt, qui absque angelorum uisu, absque ipsius saluatoris aspectu, postquam corpus eius in monumento non reppererant, crediderunt eum ab inferis surrexisse.

alii putant primum esse, quod a Iohanne narratum est, uenisse Mariam Magdalenen ad sepulchrum et uidisse reuolutum lapidem et postea regressam cum apostolis Petro et Iohanne solam ad monumentum remansisse et idcirco adhuc incredulam a domino fuisse correptam reuersamque domum rursum ad sepulchrum uenisse cum Maria et [*](2 cf Ioh. 20, 16 6 cf. Luc. 24, 5 9 *Ioh. 20, 17 19 cf. Ioh. 20, 8 20 cf. Ioh. 20,1—18 ) [*]( 1 existimaret C et om.D 2 Iesus om.A ut om.A 3 cognoscebat B in om.A 4 raboni ΑϐΦ et—6 uocat om.D 5 quae] quem 71(7,Bp.c.m2 ortul, Aa.c.m2JIØ ortol. ϐΒ putat77 nuncupauerat C 6 quae om.D 9 tibi s.(.$,om.?SD (ct. epist. LIX 4,2) 10 nond. enim 33D enim (inras.) nond. enim s sensus est A 12 necdum me DC me om.ϐΦ hominem Φ 15 diu. glor.] diuinitatem A 16 uelle DØ uelle B crederet debere ΠϐΦ,B (deberet) debere credere D cum patre regn. B 17 minoris D 18 ipsius s.i.S3 illius TIa.c.Bm2 monumenti s 19 repererant s repperant Aa.c.m2 repperert B in eum s resurrexisse A 20 primum put. B ab AB ante a DC maria AD 21 magdalene A—nam ϐCB, Φp.c. uidisset (texp.) A lap. a monumento DG,Bp.c.m2 alt. et in ras. m2B 22 regressa ADC iohannes ip sola D 23 incredula A a om.Ba.c.m2 correpta A 24 reuersaque S3$reuersam D rursus S3$sursum D cum] s.l. altera add. m2B )

487
ab angelo monitam exeuntemque de monumento adorasse dominum et tenuisse pedes eius. quando ab eo pariter audierunt: hauete. et illae accesserunt et tenuerunt pedes eius et. adorauerunt eum, quae in tantum profecerint, ut mittantur ad apostolos et audiant primum: nolite timere, secundo: ite et nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me uidebunt.