Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nescio, inquit, ubi posuerunt eum. quomodo nescis, quem paulo ante adorasti ? cumque uideret angelos et, quos cernebat, ignoraret stupore perterrita, huc atque illuc faciem circumferebat nihil aliud nisi dominum uidere desiderans conuersaque retro uidit Iesum stantem et nesciebat, quia Iesus erat, non quo iuxta Manicheum et alios hereticos formam dominus uultumque mutasset et pro uoluntate diuersus ac uarius uideretur, sed quo Maria obstupefacta miraculo hortulanum putaret, quem tanto studio requirebat.

itaque et dominus isdem uerbis, quibus et angeli, loquitur ad eam: mulier, quid1 ploras? additque de suo: quem quaeris? at illa respondit: domine, si tu sustulisti eum, dicito, ubi posueris eum, et ego illum tollam. hic dominum\' non de confessione uerae fidei saluatorem uocat, sed humilitate et timore hortulano defert obsequium. et uide, quanta ignorantia!

quem custodiebat cohors militum, cuius sepulchro angeli praesidebant, ab uno hortulano arbitratur ablatum et ignorans inbecillitatem femineam tantarum se uirium repromittit, ut corpus uiri et perfectae aetatis, quod-ut cetera taceam-centum libris myrrae circumlitum [*]( 3 Ioh. 20,13 5 Toh. 20,15 9 cf. Ioh. 20,14 12 cf. Ioh. 20, 15 14 Ioh. 20,15 16 *Ioh. 20,15 22 cf. Eph. 4, 13 23 cf. Ioh. 19, 39 ) [*](1 in om.AD caliginem A 2 sed] et$si C 4 eum s.l.$ credis et] credidisses S3$credis D alt. dm A tuum quomodo tuum C 5 esse om.C 6 eum s.l.m2B odorasti$7 que om.D uidebat A 8 territa S3a.c.<Z> atque illuc] illucque DC 10 quo] quod ATICB manicheos A 11 mutauit C -bit D-sse Aa.c.m2B et] ut AC,B in ras.m2 12 quod A stupefacta C hortol. 58 ortol. DCB 13 quem] que B ita D et] ut A 14 hisdem DØO iisdem g 15 addiditque AC,Bp.c.m2 ille s 16 dicito mihi B 17 posuisti A illum] eum D<PC 18 non s.l.m2A 19 hortol. ,4p.c.m2S3 orto!. DB hortulanum$deferret A 20 cohors in ras. m2B corhs (h exp.) <1> chorus A sepulchrum A praesed. ϐΦ 21 hortol. Ap.c.m2ϐ ortul. Aa.c.m2 Ila.c. oito\\. DB arbitrabatur 33$ignoras/I fem.] in ea II 22uirium— perf. om.D repr.] add. et credit C ut] et (eras.) ut B 23 ceteram s myrrhae C mirre B.\' )

486
erat, aestimaret ab una et pauida muliere posse portari. cumque Iesus appellasset eam atque dixisset: \'Maria\', ut, quem facie non agnoscebat, uoce intellegeret, illa in errore persistens nequaquam dominum, sed \'\'rabboni\',idest magistrum, uocat.