Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quomodo custodiente militum turba Petrus et Iohannes libere ingressi sunt - sepulchrum nullo prohibente custodum ? — Hac uidelicet causa, quia uespere sabbati, quae lucescebat in prima sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est magnus. angelus quoque domini descendit de caelo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum; eratque aspectus eius sicut fulgur et uestimentum illius sicut nix. prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui.

qui igitur fuerant tanto timore perterriti, ut mortui putarentur, aut dimisisse sepulchrum et fugisse credendi sunt aut ita et corpore et animo obtorpuisse, ut non dicam uiros, sed nec mulierculas quidem sepulchrum intrare cupientes auderent prohibere. magnus enim timor eos exterruerat uidentes lapidem reuolutum et terrae motum factum non ex more solito, sed magnum, qui cuncta concuteret et euersionem terrae funditus minaretur, angelum [*]( 2 *Matth. 28, 9 5 *Matth. 28,10 8 cf. Ioh. 20, 3-10 10 *Matth. 28, 1-4. ) [*]( 1 nominata A exeuntesque B exeuntem g 2 pedes—ten. in mg. sup.A aud.] adorauerunt C habete AD auete IICB 3 et illae] at illae ϐΦ et illi II illaeque DC 4 eum om.A qui B tanto A proficerint AIIDB profecerunt g 5 primo Ap.c.m2B 6 et om.DC adnunciate B 7 galilea ϐΦ ibi (pr. i in ras.) II 9 hoc Ba.c.m2 10 quae-sabb. in mg. supSS,om.<I> lucescit AIl 11 primam JT33 magdalenę Πa.c.m2,ϐΦ—na ΠΒp.c.m2 13 quoque] enimIID 14 dom. om.A discendit A$a.c.,SS 15 eratque-18 cust.] etcetera usqueIIDC 16 fulgor Aa.c.m2%$18 perterriti g et facti sunt om.C 19 igitur qui/IDC tanto fuerant AB put. mortui C 20 alt. aut] ut C 21 pr. et om.A(PCB an. et corp. TID nec] ne A,58 (ex et) 22 audiert B 24 non (s.l.Ø) ex more non (exp. m2B)^aaB sed ex more non A . sed tam g 25 reuersionem B mineretur 11 )

488
quoque dei descendisse de caelo tam claro uultu, ut non lampadas et 1 humana lumen arte succensum, sed fulgur imitaretur caeli, quo inlustrantur omnia.

unde et in tenebris uidere potuerunt. itaque libere introeunt; uenerat enim Maria Magdalene, quae eis nuntiauerat lapidem reuolutum et corpus domini de monumento esse sublatum. angelum autem non putemus idcirco uenisse, ut aperiret sepulchrum domino resurgenti et reuolueret lapidem, sed, postquam dominus resurrexerit hora, qua ipse uoluerat et quae nulli mortalium cognita est, indicasse, quod factum est, et sepulchrum uacuum reuolutione lapidis et sui ostendisse praesentiam. quae omnia uidebantur splendente facie ipsius et horrorem tenebrarum fulgoris claritate uincente.