Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quis enim possit credere, quod instar flammae, quae extincta desinit esse, quod fuerat, extinguatur spiritus sanctus et sustineat abolitionem sui, qui fuit quondam in Israhel, quando per Esaiam et Hieremiam et singulos prophetas dicere poterat: haec dicit dominus, et nunc in ecclesia per Agabum loquitur: haec dicit spiritus sanctus.

diuisiones autem donorum sunt, idem uero spiritus, et diuisiones ministeriorum sunt, [*]( 2 *Act. 16,8—10 11 *I Thess. 5,23 16 I Thess. 5,19 22 Esai. 22,15 etc. 23 Act. 21,11 *I Cor. 12,4—11 ) [*](1 perrexeritB mached. ΒΦ 2 pertransiset Φ mys. A mis. Ba.c.m2 mes. Π,Bp.c.m2 moes. ΒΦ mess.D) descendit s 3 troade W&D& nocte DØ 4 machedo >SB 5pr§cansJL ac] etII mached. BB6 uidissent 0 7 quaes.] que <5 perfecisci s mached. ΒΦΒ 8 quiaÀ deus om.Φ 10 in epistola scripitTTZ) scrip(b S3)tum est in epistu(o 33)la ΒΦ thesal. ATV&D tesal. B tesolonecensis s 12 pr. et] ut ç 13 animam s et om.<P quaerella 93 que(e Π)rela Ap.r.ΠΒ 14 nostri om.A 15 sed] sub 93a.c.D$sed subiT 16 extingere B 18 quis] qui s 19 quae] qui B extincte D 20 quodam D 21 esayam B isaiam ΒΦ pr. etom.B ieremiam B sing. proph.] prophetarum 22 ecclesiam D 23 loquitur] dr D 24autem om.g uero ex autem 93 25 mini strationum B sunt add.m2B,om. s )

512
idem autem dominus, et diuisiones operationum sunt et idem deus, qui operatur omnia in omnibus. unicuique autem datur manifestatio spiritus ad id, quod expedit. alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum. omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult.

de hoc spiritu, ne a se auferretur, rogabat Dauid dicens spiritum sanctum tuum ne auf eras a me. qui quando aufertur, non in substantia sui, sed ei, a quo aufertur, extinguitur. ego puto unum atque idem significare: spiritum nolite exiting uere et, quod in alio loco scribit: spiritu feruentes. in quo enim feruor spiritus multiplicata iniquitate et caritatis frigore non tepescit, in hoc spiritus nequaquam extinguitur.

deus igitur pacis sanctificet uos per omnia uel in omnibus siue plenos atque perfectos; hoc enim magis ὁλοτελει̃ς sonat. deus autem appellatur pacis, quia per Christum ei reconciliati sumus, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui et in alio loco pax dei dicitur superans omnem sensum, quae custodit corda cogitationesque sanctorum. qui autem sanctificatur siue perfectus in omnibus est, in hoc et spiritus et anima et corpus in die domini conseruatur.

corpus, si [*]( 12 Ps. 50,13 15 I Thess. 5,19 16 Rom. 12,11 18 I Thess. 5, 23 19 *I Thess. 5, 23 21 cf. Rom. 5,10 Eph. 2,14 22 cf. Phil. 4, 7 ) [*]( 2 sunt om. A Φ, inras.m2B et (s.l.33) idem] idem uero in ras.m2B 5 sermo datur B datur om.AiJ> alii sermo scientiae om.iJ> 7 al. op. uirt. al. grat. san. in uno spiro g gratia] gre B 9 prophetiae (-e B) <I>,Ba.c.m2 spm D spu tuum Φ 12 auferetur ABD auferatur Π ora bat A 13 in s.l.m2B,om.g 15 significari A 16 loco om.D 17 multipJicàt equitate (-te B) DB rigore IID 18 spu A nequam iJ> extingu etur B 19 nos$20 siue] sitS3p.c. plenisSB perfectus ΒΦ magis] agit Φ 21 sonat ὁλοτλτελει̃ς ς ΟΛΟΤΕΛΕC Φ 0A06EAEC JHS ONOTEAEIC D OAATAIC A MOTEAETC B Stutem] enimIID 23utrumque ip et] haec$dei s.l.$,om.<P 25 autem] enim B sanctificat s siue] sibi A est in omn. D et om. A 26 dom.] add. integra in mg.m2B conseruatur Bp.c.m2 si om.AWI> )

513
singulorum membrorum utatur officiis, uerbi gratia, si operetur manus, pes ambulet, oculus uideat, auris. audiat, dentes cibos molant, stomachus concoquat, aluus digerat aut si nulla membrorum parte truncatum est: et hoc quisquam potest credere, apostolum pro credentibus deprecari, ut in die iudicii integrum omnium Christus corpus inueniat, cum omnium corpora aut morte dissoluta sint aut, si, ut quidam uolunt, reperta fuerint adhuc spirantia, habeant debilitates suas, et maxime martyrum et eorum, qui pro Christi nomine uel oculos effossos uel amputatas nares uel abscisas manus habeant?