Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Diodorus, Tarsensis episcopus, praeterito hoc capitulo in consequentibus breuiter adnotauit in eo, quod scriptum est: et mortui resurgent incorrupti et nos in mutabimur. \'si\', inquit, \'incorrupti resurgent mortui, haud dubium, quin et ipsi ad meliora mutati. quid necesse fuit dicere: et nos inmutabimur?

an hoc uoluit intellegi, quod incorruptio [*]( 1 cf. I Thess. 4, 16 2 cf. Matth. 16, 28 etc. 4 *I Cor. 15, 51 6 cf. I Thess. 4,16 8 cf. I Cor. 15, 52 11 cf I Thess. 4,14 13 * I Cor. 15, 52-53 20 I Cor. 15, 52 22 Diodorus Tars. in epist. Pauli ) [*]( 1 repp. 21A rep. cet. surrecturi DB 2 aerem xDGB 3 que om.7: 4 unde et apos ait T non om.C 6 enim] autem r uiuentis Aa.c.m,2,om.r 7 mortal.] a mortalitate g inmortalitate rp.c.m2D in inmortalitate (-eras.B) Ap.c.m2B mutabuntur g 8 saltem CB athomo AB 9 momentis C palphebra C palpebraę (sic) r moueri xDCB 10 in] et B 11 ut et r 12 inferis xDCB manifeste C 13 et s.l.m2B 15 enim] autem r incorruptibile T 16 mortale] add. hoc s.l.B 17 et ut r possit rDCB 18 perpetuo g 19 tharsensis D tarsinsis B tharsi(e m2)nsis A praeteritum hunc (n exp.) x capitulum rA 20 et om. T 21 inconrupti s.l.m2r nos] non B 22 haut WD,Aa.c.m2 chaut (c exp.) r aut C,Ba.c. 23 ad] a C fuerit D 24 an] in DC commonionis r )

449
communis sit omnium, inmutatio autem proprie iustorum, dum non solum incorruptionem et inmortalitatem, sed et gloriam consequuntur?\'

Apollinaris licet uerbis aliis eadem, quae Theodorus, adseruit: quosdam non esse morituros et de praesenti uita rapiendos in futuram, ut mutatis glorificatisque corporibus sint cum Christo, quod nunc de Enoch et Helia credimus.

Didymus non pedibus, sed uerbis in Origenis sententiam transiens contraria uia graditur. ecce mysterium uobis loquor: omnes quidem dormiemus, non autem omnes inmuta b imur. quod ita disseruit: \'si non indigeret resurrectio interprete nec obscuritatem haberet in sensibus, numquam Paulus apostolus post multa, quae de resurrectione locutus est, intulisset: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem dormiemus - id est moriemur -, non omnes autem — sed soli sancti — inmutabimur.