Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeritis, quo sensu dictum sit et quomodo in prima ad Corinthios epistula Pauli apostoli sit legendum: omnes quidem dormiemus, non autem omnes inmutabimur an iuxta quaedam exemplaria: non omnes dormiemus, omnes autem inmutabimur; utrumque enim in Graecis codicibus inuenitur.

super quo Theodorus Heracleotes, quae urbs olim Perinthus uocabatur, in commentariolis apostoli sic locutus est: omnes quidem non dormiemus. omnes autem inmutabimur. Enoch enim et Helias mortis necessitate superata ita, ut erant in corporibus, de terrena conuersatione ad caelestia regna translati sunt.

unde et sancti, qui die consummationis atque iudicii in [*]( 3 cf. Sallust. Hist. II 37. Lactant. Diuin. Inst. VI 18, 26 6 Terentius Phormio 594 14 *I Cor. 15, 51 16 *I Cor. 15,51 19*1 Cor. 15,51 20 Theodorus Heracl. comm. Paul. 21 cf. Gen. 5, 24 22 cf. IV Reg. 2, 11 ) [*]( 1 nobis C confectam C confectas D inconfecta Tp.c.m-rec-Bp-c.m2 transmisit C ut-uestro in mg. m. ree, x quidquid a mg. m. rec. C 2 taxatur x p.c. prudentis U, Aa-c-m2 3 apius x desert. 31 Aa.c.m2 4 magnum tyA phylosophorum $IA philosophum cet. 5 narrent τa.c. 7 et om C coart. sum x 8 commentariolus ,Aa.c.m2 comentariola(o s.l.)s B reliquert (rt in ras.m2) B 9 liberarem B questionem DC 10 tractorum AD quo scripsi quia %A qui zDC quod B in leg.] intellegendis x 11 nostro B adquiescetis DC quiescatis 2IA 13 ap. pauli epla ad corintios B 15 omnes autem xDCB 16 an] aut B iusta D non quidem x 17 utrumque-21 inmut. om.т: 18 quod A theud.teod. B heracleostes UA. 19 perintus B 201oquutus2l4 21 enoc B 22 enim] autem r 23 cael. regna caelorum r 24 iudici r )

448
corporibus repperiendi sunt, cum aliis sanctis, qui ex mortuis resurrecturi sunt, rapientur in nubibus obuiam Christo in aera et non gustabunt mortem eruntque semper cum domino grauissima mortis necessitate calcata. unde ait apostolus: omnes quidem non dormiemus, omnes autem inmutabimur. qui enim ex mortuis resurrexerint et in nubibus uiuentes rapti fuerint, transibunt ad incorruptionem et mortalitatem inmortalitate mutabunt non in tempore, non saltim in breui spatio, sed in atomo et in puncto temporis atque momento, quo palpebra oculi mouere potest, in nouissima tuba.

tanta enim fiet celeritate resurrectio mortuorum, ut uiui, quos in corporibus suis consummationis tempus inuenerit, mortuos de infernis resurgentes praeuenire non ualeant. quod manifestius Paulus edisserens ait: canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. oportet enim corruptibile istud induere incorruptionem et mortale induere inmortalitatem, ut possint in utramque partem uel in poenis uel in caelorum regno manere perpetuum\'.