Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ego et in adulescentia et in extrema aetate profiteor et Origenem et Eusebium Caesariensem uiros esse doctissimos, sed errasse in dogmatum ueritate. quot e contrario de Theodoro, Acacio, Apollinare possumus dicere! et tamen omnes in explanationibus scripturarum sudoris sui nobis memoriam reliquerunt. in terra aurum quaeritur et de fluuiorum alueis splendens profertur glarea Pactolusque ditior caeno est quam fluento.

cur me lacerant inimici mei et aduersum silentem crassae sues grunniunt ? quarum omne studium est, immo scientiae supercilium, aliena carpere et sic ueterum defendere perfidiam, ut perdant fidem suam. meum propositum est antiquos legere, probare singula, retinere, quae bona sunt, et a fide ecclesiae catholicae non recedere.