Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si quis autem contrariae factionis inmurmurat, quare explanationes eorum legam, quorum dogmatibus non adquiesco, sciat me illud apostoli libenter audire: omnia probate, quod bonum est, retinete et saluatoris uerba dicentis: estote probati num mularii, ut, si quis nummus adulter est et [*]( 3 cf. III Reg. 17,1; Esai. 5, 6 4 cf. Matth. 23, 32 5 cf. Matth. 11,13 cf. I Cor. 12, 28 9 cf. Ps. 54, 7 14 cf. I Cor. 1, 30 23 *I Thess. 5, 21 24 de hoc agrapho cf. Vallarsii adnot. ) [*]( 1 hii xDyAa.r. qui uiui r ali. rapiuntur B 3 praecipit r Israhel om.D 4 quando] qui non B 5 profetię r 6 et secundum r non sol. profetae s.l.1: 8 legis om.DC 9 ad] et r 10 sublatos D sublatis C,Ba.c. aerer 11 autem om. 1: in in ras.m2B, om. $l (?) zAC et om.g 12 demittens r dorm.] mortuus 31 mort.] dormiens 91 13 praesentia D fruitur 2IA perfruetur f 14 et uer. r 16 uelint suas r sentia si D 17 exp. prud. A, ? 21 prouidentiae r enim om. τ pusillanimitatis B possibilitatis xA, ? 91 18 nihili D 19 praec. in dom. x pithag. r phytag. AD phitag. %CB 20 \'praeiudicanda (icanda in ras.m2) B 21 eor. expl. DCB 22 quorum-me om.A (c/. ad p. 468, 3) dogmati (bus s.l.) B dogmatis C 23 probate et (et exp. B) DB 24 tenete R 25 probate A nummularir numularii B ut om.O est et om.z ) [*]( 30* )

468
figuram Caesaris non habet nec signatus moneta publica, reprobetur, qui autem Christi faciem claro profert lumine, in cordis nostri marsuppium recondatur.

etenim, si dialecticam scire uoluero aut philosophorum dogmata et-ut ad nostram redeam scientiam-scripturarum, nequaquam simplices ecclesiae uiros interrogare debeo, quorum alia gratia est— et unusquisque in suo sensu abundat, praesertim cum in domo magna uasorum patris familiae diuersitas multa dicatur —, sed eos, qui artem didicere ab artifice et in lege dei meditantur die ac nocte.