Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

legimus in Numerorum libro sacratas deo tubus, quae ante hostias personent. sin autem magna est uox et angeli tubae et archangeli, quanto maior erit tubae dei, quae parat uias primum dormientium et mortuorum in Christo, deinde eorum, qui uiuunt et residui sunt et sermonis dei praestolantur aduentum! forsitan simplicis tubae clangor dormientibus et mortuis in Christo necessarius est, uox autem archangeli et tubae dei his, qui uiuunt et in praesentiam domini reseruantur.

uideamus, quid possit intellegi et id, quod sequitur: simul cum illis rapiemur. quo uerbo ostendi puto subito ad meliora transcensum et idcirco raptum uoluisse se dicere, ut uelocitas transeuntis sensum cogitantis excederet. quod et in alio loco eiusdem uerbi proprietate signauit: scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — siue in corpore, nescio, siue extra corpus, nescio, deus scit — raptum istius modi usque ad tertium caelum. et scio huiusce modi hominem — siue in corpore siue extra corpus, nescio, deus scit –, quia raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui u i.

alii enim proficientes et, ut ita dicam, gradientes ad maiora crescebant, donec fierent iuxta id, quod scriptum est, \'magni ualde nimis, et quosdam in caelum adsumptos legimus. Paulus autem, uas electionis, in tertium caelum raptus ascendit et idcirco audiuit [*]( 4 cf. Num. 10,10 5 cf. I Thess. 4,15. 13. 14 12 *I Thess. 4, 16 15 *II Cor. 12,2-4 24 cf. Ezech. 9, 9 26 cf. Act. 9,15 ) [*]( 1 uobis om. l\' 2 praecid. et discend. %Aa.c.m2 in s.l.x 3 misteria x 5 hostias (cf. Num. 10,10)] hostes (cf. Num. 10, 9) Dp.c.m2B ostium (c/. Num. 10, 3) C personentur x si xA, ? 31 est om.x et ang. ssripsi ang. et codd. 6 et s.l.B,om.G quantu A tuba D qua praeparat x 7 uiui A 8 pr. em om.D dni B aduentuD 10 autem om.r et tubae dei om.%A alt. et om.r 11 in om.A, ? 91 prae(e)sentia CB dei g 12 id om.B quo] quod A 13 ostendit A subitum DCB 14 se uol.- £ se eras.B sensuum x 15 in om.A significauit B 18 eius r 19 huius CB eiusdem r 21 raptum D est om.DC audiui D 22 ineff. om.x hominibusr 23 et om. TD ad s.l.m2A 24 crescebat Aa.c.,om.x id om.x 25 autem om.x 26 ascendet DC )

467
uerba ineffabilia. quomodo autem hi, qui rapiuntur in nubibus, rapiantur obuiam Christo, diligentius contemplandum est. scimus nubes prophetas, quibus praecepit deus, ne pluerent super Tsrahel imbrem, quando inpleuerunt mensuram patrum suorum et facta est lex et prophetae usque ad Iohannem Baptistam. et quia deus posuit in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, non solum prophetae, sed et apostoli nubes intellegendi sunt.

si quis igitur rapitur ad Christum, ascendit super nubes legis et euangelii, super prophetas et apostolos et adsumptis alis columbae eorumque doctrina ad excelsa sublatus occurrit non deorsum, sed in aere et spiritali intellegentia scripturarum. occurrens autem in spiritalibus et terrena dimittens, siue ille sit dormiens siue in Christo mortuus siue uiuens et in illius praesentiam reseruatus, semper cum illo erit et fruetur uerbo dei et sapientia, ueritate atque iustitia\'.

Haec celeri sermone dictaui, quid eruditi uiri de utroque sentirent loco et quibus argumentis suas uellent probare sententias, uestrae prudentiae exponens. neque enim tanta est meae pusillitatis auctoritas, qui nihil sum et inuidorum tantum morsibus pateo, quanta eorum, qui nos in domino praecesserunt, nec iuxta Pythagorae discipulos praeiudicata doctoris opinio, sed doctrinae ratio ponderanda est.

si quis autem contrariae factionis inmurmurat, quare explanationes eorum legam, quorum dogmatibus non adquiesco, sciat me illud apostoli libenter audire: omnia probate, quod bonum est, retinete et saluatoris uerba dicentis: estote probati num mularii, ut, si quis nummus adulter est et [*]( 3 cf. III Reg. 17,1; Esai. 5, 6 4 cf. Matth. 23, 32 5 cf. Matth. 11,13 cf. I Cor. 12, 28 9 cf. Ps. 54, 7 14 cf. I Cor. 1, 30 23 *I Thess. 5, 21 24 de hoc agrapho cf. Vallarsii adnot. ) [*]( 1 hii xDyAa.r. qui uiui r ali. rapiuntur B 3 praecipit r Israhel om.D 4 quando] qui non B 5 profetię r 6 et secundum r non sol. profetae s.l.1: 8 legis om.DC 9 ad] et r 10 sublatos D sublatis C,Ba.c. aerer 11 autem om. 1: in in ras.m2B, om. $l (?) zAC et om.g 12 demittens r dorm.] mortuus 31 mort.] dormiens 91 13 praesentia D fruitur 2IA perfruetur f 14 et uer. r 16 uelint suas r sentia si D 17 exp. prud. A, ? 21 prouidentiae r enim om. τ pusillanimitatis B possibilitatis xA, ? 91 18 nihili D 19 praec. in dom. x pithag. r phytag. AD phitag. %CB 20 \'praeiudicanda (icanda in ras.m2) B 21 eor. expl. DCB 22 quorum-me om.A (c/. ad p. 468, 3) dogmati (bus s.l.) B dogmatis C 23 probate et (et exp. B) DB 24 tenete R 25 probate A nummularir numularii B ut om.O est et om.z ) [*]( 30* )

468
figuram Caesaris non habet nec signatus moneta publica, reprobetur, qui autem Christi faciem claro profert lumine, in cordis nostri marsuppium recondatur.

etenim, si dialecticam scire uoluero aut philosophorum dogmata et-ut ad nostram redeam scientiam-scripturarum, nequaquam simplices ecclesiae uiros interrogare debeo, quorum alia gratia est— et unusquisque in suo sensu abundat, praesertim cum in domo magna uasorum patris familiae diuersitas multa dicatur —, sed eos, qui artem didicere ab artifice et in lege dei meditantur die ac nocte.

ego et in adulescentia et in extrema aetate profiteor et Origenem et Eusebium Caesariensem uiros esse doctissimos, sed errasse in dogmatum ueritate. quot e contrario de Theodoro, Acacio, Apollinare possumus dicere! et tamen omnes in explanationibus scripturarum sudoris sui nobis memoriam reliquerunt. in terra aurum quaeritur et de fluuiorum alueis splendens profertur glarea Pactolusque ditior caeno est quam fluento.

cur me lacerant inimici mei et aduersum silentem crassae sues grunniunt ? quarum omne studium est, immo scientiae supercilium, aliena carpere et sic ueterum defendere perfidiam, ut perdant fidem suam. meum propositum est antiquos legere, probare singula, retinere, quae bona sunt, et a fide ecclesiae catholicae non recedere.

Uolens ad alias quaestiunculas respondere et uel mea uel [*]( 6 cf. Rom. 14, 5 7 cf. II Tim. 2, 20 8 cf. Ps. 1, 2 19 cL I Thess. 5, 21 ) [*]( 1 habent C sign. est C figuratus est g monita rAa.c., ? 21 2 praefert DCB proferre ra.c.m2 marsup. ACB (legi nequit 81) 3 recordatur D phil.] add. quorum dogm(ex domn)atibus non adquiesco sciat me A (ct. ad p. 467,22) 4 dogmate Ta.c.m2 et ut] ut A quorum dogmatibus non adquiesco sciat me T nostrarum B redeamus A script.] sc. dogmata 5 ecclesiarum T 6 habundat zB a(ha D)bundet DC 7 patr. fam. uas. C familias T 8 dedicere r, Aa.c.m2, ? 81 domini CB 9 ego et] et ego r ego A adu(o w2r)lisc. zC adol. ADB, ? 81; add. mea x 11 uarietate z,Ap.c.m2, ? 81 quot scripsi quod codd. e contr. de Theod.] de Theod., Diodoro coni. Vall. e] de U A acatio B agatio A achaico et T apollinare B apoll(l D)inari zD apollo(o ex e, m2 i)nari (m2 e) A apollinario C, legi nequit st 13 nobis s.l.B,om.x 14 splendescens r glaria l\'a.c.m2 pactoul. C pactul. T pectol. A 15 dior C est coeno C coeno xC ceno DB quam] quia z inimici A, ? 91 amici cet. aduersus B 16 grassae xA, ? 81 quorum T omni xa.c.m2A, ? 81 studio A clus (del.) studium (stu in ras.m2) B, ? 81 est immo] aestimo A, ? 81 17 superc. ducere x capere C 18 perf.] est infidiam perf. r praepositum A anticos C 21 ad in ras. m2B J et x et om. z uel al. uel mea x I )

469
aliena dictare extemplo a fratre Sisinnio admonitus sum, ut et ad uos et ad ceteros sanctos fratres, qui nos amare dignantur, litteras scriberem. cohibebo igitur gradum et, si uita comes fuerit, futuro me operi reseruabo, ut et uobis per partes paream et fractum ac senile corpusculum onus possit ferre moderatum.

illud autem breuiter in fine commoneo, hoc, quod in Latinis codicibus legitur: omnes quidem resurgemus, non omnes autem inmutabimur, in Graecis uoluminibus non haberi, sed uel: omnes dormiemus, n.on omnes autem inmutabimur uel:non omnes dormiemus, omnes autem inmutabimur, quorum qui sensus sit, supra diximus. [*]( 6 *I Cor. 15, 51 8 *I Cor. 15,51 10 *I Cor. 15, 51 ) [*](1 extimplo B exemplo cei. sissionor ammon. xB et om.r 2 quidign. omSErA litteras om.A, spat. uac. 4—5 litt.r scribere A scriberemus D 3 cohibeo r gradu AD futuro-uobis om.\'t 4 ut et] et ut 91A ac] et T 5 corpuscolum WA 7 resurgimus ADC 8 habetur r - 9 non om.O autem omnes Aa.c.C, ? 91 10 autem om.ço 11 quis CB dix.] add. explicit de resurrectione carnis D explecit (sic) 91 finit r )

470

CXX. AD HEDVBIAM DE QVAESTIONIBUS DUODECIM.

[Quomodo perfectus esse quis possit et quomodo uiuere debeat uidua, quae sine liberis derelicta est.

Quid sit, quod in Matheo scriptum est: dico autem uobis: non bibam a modo de hoc genimine uitis usque in diem illum, quo illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei.

Quae causa sit, ut de resurrectione et apparitione domini euangelistae diuersa narrauerint, et cur dicente Matheo, quod uespere sabbati inlucescente in una sabbati dominus resurrexerit, Marcus mane eum alterius diei adserat resurrexisse. [*]( 5 *Matth. 26, 29 10 cf. Matth. 28,1 11 cf. Marc. 16, 1-2 ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](58 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](s = Gueljerbytanus 4156 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X (continet tantum capita 2-9). ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII (continet fol. 15u-16u praetaticmem et caput primum, fol. 292u-301r reliquam epistulae partem, praeterea fol. 205r-u fragm. a p. 490,7 multaque usque ad p. 492, 22 inclitum et fol. 205u-206r fragm. a p. 507, 1 narrat usque ad p. 509, 3 laetitia; in his duabus partibus B1 integrae epistulae, B2 fragmenlorum lectiones significat). ) [*](hieronimi ad hydebiam questiones XII A incipiunt capitula libri questionu sci hieronimi ad denobiam 77 item liber hieronimi ad edibiam de quaestibus XII. incipiunt capitula 58 incipiunt ad hedibiam questione (sic) sci hiero pbri numero duodecim D incipit ad hedibiam de questibus • XII. s ad inquisitiones edibie in mg.m2 (ad edibiam fragm. prius, ad eandem fragm, posterius) B, titulo caret C; Hieronymi nomen exhibent AWQD ) [*]( 3 capitulorum enumeratio deest in DCB neque Hieronymi esse uidetur, quare eam uncis inclusi esse perf. quis A perfect. quis esse g alt. quomodo] add. do 58 (eras.) s deb. uiu. A 5 quod] quomodo s matheum Aa.c.m2, dico aut. uob. om.ç 6 gemine s 7 ill. diem 77 illum om.58 illud] illū A 8 meis ip 10 diu. euang. A dixerint A 11 inluciscente ϐΦ unã 58 unam s unum A resurrexit S3a.c.m20 surrexitg Marc. om.TI 12 eum] cum 77 asserit 77 surrexisse 7T )

471

Quomodo iuxta Matheum uespere sabbati Maria Magdalene uidit dominum resurgentem et Iohannes euangelista refert mane una sabbati eam iuxta sepulchrum flere ?

Quomodo iuxta Matheum Maria Magdalene uespere sabbati cum altera Maria aduoluta pedibus saluatoris secundum Iohannem mane una sabbati audit a domino: noli me tangere; necdum enim ascendi ad patrem meum?

Quomodo custodiente militum turba Petrus et Iohannes libere ingressi sunt- sepulchrum nullo prohibente custodum ?

Quomodo Matheus scribit et Marcus, quod mandatum sit apostolis per mulieres, ut praecederent saluatorem in Galilaeam et ibi eum uiderent, Lucas autem et Iohannes in Hierusalem eum ab apostolis uisum esse commemorant?

Quid sit, quod in Matheo legimus: monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.

Quomodo saluator secundum Iohannem insufflat spiritum sanctum apostolis et secundum Lucam post ascensionem missurum esse se dicit?

Quid significet illud, quod apostolus Paulus disputat ad Romanos scribens: quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud deum? absit et reliqua. [*]( 1 cf. Matth. 28,1 et 9 2 cf. Ioh. 20,1 et 11 4 cf. Matth. 28, 1 et 9 5 cf. Ioh. 20, 1 6 *Ioh. 20,17 8 cf. Ioh. 20, 6-10 10 cf. Matth. c. 28 et Marc. c. 16 12 cf. Luc. 24, 33—53 et Ioh. 20, 19-31 14 Matth. 27, 52-53 19 cf. Ioh. 20,22 20 cf, Luc. 24,49 et Act., 1, 4-8 23 Kom. 9,14 ) [*]( 1 magdalenae AII-laenae ip 2 euangeliste ip 4 matheo s magdalenae (-nę) codd. 7 nondum A meum om.ç 8 iohannis 83 9 nullum A cohibente s custode 83 11 mulier s salu.] Iesum s galileam 99$ 12 pr. et om.A uiderunt A 13 ab] ala II,om.Ø esse] eum s,om.ç comemorat II 14 quid sit-multis] quid significet, quod in euangelista Matthaeo scriptum est: Iesus autem clamans uoce magna emisit spiritum: et uelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum (*Matth. 27, 50-51) et reliqua g 15 multo ip 16 resurrexerunt A 18 multis] turbae A 19 insuf- flatur Ø,om,II scm spm A 21 se esse 83 22 significat s 23 dicimus Πϐ 24 est apud dum A absit] add. usque ad eum locum, ubi ait: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen (Rom. 9, 29) g )

472

Quid sit, quod apostolus scribit in secunda ad Corinthios: aliis odor mortis ad mortem et aliis odor uitae ad uitam et ad haec quis tam idoneus?

Quid sit, quod scribit in epistula ad Thessalonicenses prima: ipse autem deus pacis sanctificet uos per omnia et integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in aduentum domini nostri Iesu Christi seruetur.]

Ignota uultu fidei mihi ardore notissima es. et de extremis Galliae finibus in Bethleemitico rure latitantem ad respondendum prouocas de sanctarum quaestiunculis scripturarum per hominem dei filium meum Apodemium commonitoriolum dirigens, quasi uero non habeas in tua prouincia disertos uiros et in dei lege perfectos, nisi forte experimentum magis nostri quam doctrinam flagitas et uis scire, quid de his, quae ab aliis audisti, nos quoque sentiamus.

maiores tui Patera atque Delphidius, quorum alter, antequam ego nascerer, rhetoricam Romae docuit, alter me iam adulescentulo omnes Gallias prosa uersuque suo inlustrauit ingenio, iam dormientes et taciti me iure reprehendunt, quod audeam ad stirpem generis sui quippiam musitare, licet concedens eis eloquentiae magnitudinem et doctrinam saecularium litterarum merito subtraham scientiam legis dei, quam nemo accipere potest, nisi ei data fuerit a patre luminum, qui inluminat omnem hominem uenientem in mundum et stat medius credentium, qui in nomine 2 [*]( 2*IICor. 2, 16 5 *I Thess. 5, 23 23 cf. Iac. 1,17 24 Ioh. 1, 9 25 cf. Matth. 18, 20 ) [*]( 1 scripsit A ad Cor. in sec. epistola g corintheos 33$2 ad] in A 3pr. ad] in g et ad—idon. om.g 4 scripsit A scriptum est g in om.$ ad] a A thesal. AIJIQ tesolonacensis s 5 ips (e s.l.m2) A ipsi$paci$ 7 querella ϐΦ aduentu g 9 praefatio 58, om. cet. incipit textus 77 10 praet. et cap. 1 desunt in C ardores $ 11 betleem. s bethlem. D beethlem. 33 bet(h s.l.m2)leemit(exp.)tico A beleemitico B 12 de] ad s 13 dei om.II 14 diss(ex des$)ertos 33D$lege dei B 15 experimento Dp.c.m2 magistri nostri Dp.c.m2 doctrina A,Dp.c.m2 16 quid] quod D 17 Paterag (c/. Vall. ad h. l.) pathero B paterius D pater cet. delfid. AD defid. B 18 rethor. codd. adulisc. ϐΦ adolesc. AB 20 tacite$p.c. mei A repr. iure B 21 mussitare g concedat D eloquentia s 22 doctrinae Ba.c.m2I doctrinarum A 24 hom. om. Φ 25 hunc mundum ADB medium s1 )

473
eius fuerint congregati.

unde libere profiteor - nec dictum superbiae pertimesco - me scribere tibi non in doctis humanae sapientiae uerbis, quam deus destructurus est, sed in uerbis fidei spiritalibus spiritalia conparantem, ut abyssus ueteris testamenti inuocet abyssum euangelicam in uoce cataractarum, id est prophetarum et apostolorum suorum, et ueritas domini perueniat usque ad nubes, quibus mandatum est, ne super incredulum Israhel imbrem pluerent, sed ut rigarent arua gentilium et torrentem spinarum ac mare mortuum dulcorarent.

ora igitur, ut uerus Heliseus steriles in me et mortuas aquas uiuificet et apostolorum sale, quibus dixerat: uos estis sal terr a e, meum munusculum condiat, quia omne sacrificium, quod absque sale est, domino non offertur. nec fulgore saecularis eloquentiae delecteris, quam uidit Iesus quasi fulgur cadentem de caelo, sed potius eum recipe, qui non habet decorem nec faciem, homo in plagis positus et sciens ferre infirmitatem, et quicquid ad proposita respondero, scias me non confidentia respondisse sermonis, sed eius fide, qui pollicitus est: aperi os tuum et implebo illud.