Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quomodo perfectus esse quis possit et quomodo uiuere debeat uidua, quae sine liberis derelicta est. — Hoc idem et in euangelio legis doctor interrogat: magister, quid faciens uitam aeternam possidebo? cui respondit dominus: mandata nosti? dicit illi: quae? Iesus autem dixit: non homicidium facies, non adulterium, [*](2 cf. I Cor. 2, 13 3 cf. I Cor. 1, 19 4 cf. Ps. 41, 8 6 cf. Ps. 107,5 7 cf. Esai. 5, 6 8 cf. Ioel 3,18 9 cf. IV Reg. 2,19—22 10 Matth. 5, 13 11 cf. Leu. 2, 13 13 cf. Luc. 10,18 14 cf. Esai. 53, 2-3 17 *Ps. 80,11 20 *Matt,h. 19,16—21 et *Luc. 18,18—22 ) [*](1 liber A superbe g 3 distruct. saw district. D 4 conparantes AB abysus Aa.c.,D (ea: abusus) abysum D euangelicaD euangeliiA 5 cathar. AB suor. et apost. B 6 peruenit D 8 ac] et A 9 uersus ç eliseus 83a.c.m2 helyseus II Elisaeus g sterilis II sterelis W 11 olusculum B 12 fulgure (-rae A) Aa.c.m2I7 13 quem 83 uelut II fulgor ΑϐΦ cadente Aa.c.m2 cadentes W 14 meum saa.c. s respice 33 speciem g 15 respondeo D 16 non om.W ex fide D 17 et ego adimplebo (impl. g) DBg illudj add. incipit liber ad edibia 93 expl prefatio. incipit liber s ad eande responsio. XVII (omnia del. m2) B 18 interrogas (in mg-m2B) quomodo DB 19 derel. om.A et om.g 20 faciendo II 21 resp.] dicit A dom.] ihs ϐΦ 22 dicit—dixit] et subiunxit D ille fPB 23 fxcis na c.m2 )

474
non furtum, non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum. et illo dicente: \'haec omnia feci\' \' dominus intulit: unum tibi deest. si uis esse perfectus, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et ueni, sequere me.

itaque et ego tibi domini nostri respondebo sermonibus: si uis esse perfecta et tollere crucem tuam et sequi dominum saluatorem et imitari Petrum dicentem: ecce nos omnia nostra dimisimus et secuti.sumus te, uade et uende omnia tua, quae habes, et da pauperibus et sequere saluatorem. non dixit:\' da filiis, da fratribus, da propin quis\' — quos etiam si haberes, iure his dominus praeferretur — sed \'da pauperibus\', immo da Christo, qui in pauperibus pascitur, qui, cum diues esset, pro nobis pauper factus est, qui loquitur in tricesimo nono psalmo: ego autem mendicus sum et pauper, dominus sollicitus est pro me.

statimque quadragesimi de eo exordium est: beatus, qui intellegit super egenum et pauperem. intellegentia opus est et post intellegentiam beatitudine, qui sit egenus et pauper, non utique ille, qui mendicitate et squalore coopertus est et tamen non recedit a uitiis, sed de quibus apostolus loquitur: tantum ut pauperum memores essemus, ob quorum refrigeria laborant Paulus et Barnabas in ecclesiis gentium, ut collectae fiant per primam sabbati, et hanc ipsam oblationem non per alios, sed per [*]( 9 *Marc. 10, 28; *Luc. 18, 28 10 cf. Matth. 19, 21 etc. 14 cf. II Cor. 8, 9 15 *Ps. 39, 18 17 Ps. 40, 2 21 Gal. 2, 10 23 cf. I Cor. 16, 1-2 ) [*]( 1 dices test. IID 2 patrem tuum A diligis Aa.c.w2is 3 illo] ipso B 4 perf. esse D 5 uade et uende g uende ex uade m2A 7 tibi] s.l. add. dico rn2B respondeo A 8 et tollere] tolle A sequere A 9 imitare Ap c.m2Πa.c.m2ϐΦ omn. n. dim.]dim. omn. D reliquimus omn. B lOalt.etom.A tua s.l.m2A,om.D 11 dum salu.-ZI 12 quos om.A si om.s eis D 13 praeferetur Aa.c m2ϐΦ perferretur D alt. da] de D 14 paup. pro nob. B 15 triges. A trigis. 23$ nono in mg. m2II 16 sum om.D et dom. AD 17 quadragisimi 58,Ø (ex quadragimo); add. psalmi ADB 19 pr. et] ut 71 intellegentia 58 intelle(i B)gentiae DB beatitudinem (m del.m2A) codd.; add. sciatur g quis AB quid (d s.l.) s 20 non] num s et squal.] et paupertate atqu e squal. D 21 tanto ut] et tanto s 22 pauperes A ob] ad D 23 laborabant D ecclesias D collectaD fiat D fierent g 24 prima sabbati D prima sabbata ex primi sabbati m2A )

475
se deferre festinant his, qui suas pro Christo amisere substantias, qui persecutiones passi sunt, qui dixerunt patri suo et matri, uxoribus et liberis: non nouimus uos.

hi lmpleuerunt uoluntatem dei et audierunt dicentem dominum saluatorem: mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt uoluntatem patris mei. et haec dicimus, non quo in pauperes Iudaeos siue gentiles et omnino, cuiuslibet gentis sint pauperes, prohibeamus faciendam elemosynam, sed quo Christianos et credentes pauperes incredulis praeferamus et inter ipsos Christianos sit multa diuersitas, utrum peccator an sanctus sit.

unde et apostolus passiuam in omnibusmisencordiamprobansinfert: maxime in domesticos fidei. domesticus fidei est, qui eadem tibi religione coniungitur, quem a consortio fraternitatis peccata non separant. quodsi de inimicis quoque nobis praecipitur, ut, si esurierint, demus eis cibos, si sitierint, demus eis potum et haec facientes congregemus carbones super caput eorum, quanto magis de his, qui non sunt inimici et qui Christiani sunt aut Christiani sancti! neque uero hoc, quod dicitur: haec enim faciens carbones ignis congregabis super caput eius, in malam partem accipiendum est, sed in bonam.

quando enim inimicis nostris praebemus beneficia, malitiam eorum nostra bonitate superamus et mollimus duritiam iratumque animum ad necessitudinem flectimus atque ita congregamus carbones super caput eorum, de quibus scriptum est: sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis, [*]( 3 cf. Deut. 33, 9 4 *Luc. 8, 21 (cf. Matth. 12, 50) 11 *Gal. 6,10 13 cf. Rom. 12, 20 18 *Rom. 12, 20 23 Ps. 119, 4 ) [*]( 2 matri] add. et B 3 hii 23D hi et Ap.c.m2 hic Ø,om.fI dei] patris D 5 hii 23D 6 hoc D quod A 7 gentis] gentes P 8 elemosin. B elimosin. 93 aelimosin. P eleemosyn. g quod A 9 praeferemus (re s.l.)$10 pass.] pass. et omnem B passim g omnes IIB omnem D 11 maxime autem B 12 domesticos Aa.c.m2 Φ relegione (—nemΦ) ϐΦ 13 quam Φ a om.D 14 percipitur s esurierit s et(t eras., s.l. s)urig(g eras.)erint (in mg.m2 si esuerint [sic]) A cibum g 15 et] ut s congregamus D congeremus (pr. e in ras. 3 litt. ml%3) 5SPB 16 capita B 17 aut Christ.] atque D,om.A 18 haec] hoc D congeres B 19 partem ex autem m2Aj add. non m2 in mg. int. D in om.A 20 bonum II enim] uero B nostris om.D 21 nostra] nam (exp., in mg. m2 nra) D benignitate B 22 necess.] mollitiam (-ciam B-tiem g) et beni(ueni D bene g) uolentiam Dg,B partim in mg. partim in ras. (fuerat necess.) carbones om.D 23 capita D potentes 23a.c.$ )

476
ut, quomodo de altari a seraphin carbo sublatus prophetae labia purgauit, ita et inimicorum nostrorum peccata purgentur, ut uincamus, in bono malum et benedicamus maledicentibus et imitemur patrem,I qui solem suum oriri facit super iustos et iniustos.

igitur et tu, quia paucos non habes filios, habe plurimos; fac tibi amicos de iniquo mamona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. pulchreque dixit \'de iniquo\'; omnes enim diuitiae de iniquitate descendunt et, nisi alter perdiderit, alter non potest inuenire. unde illa uulgata sententia mihi uidetur esse uerissima: \'diues aut iniquus aut iniqui heres\'. quod cum legis doctor audisset et ferre non posset, quia habebat diuitias multas, conuersus dominus ad discipulos ait: quam difficile, qui diuites sunt, intrare possunt in reg n a caelorum!

non dixit \'inpossibile\', sed \'difficile\', licet\' exemplum posuerit inpossibilitatis: facilius camelus per foramen acus transire. poterit quam diues in re g na caelorum. hoc autem non tam difficile est, quam inpossibile; numquam enim fieri potest, ut camelus transeat per foramen acus. numquam igitur diues intrare poterit regna caelorum ? sed camelus tortuosus et curuus est et graui sarcina praegrauatur; et nos ergo, quando prauas ingredimur semitas et rectam uiam dimittimus et oneramur mundi diuitiis siue pondere delictorum, regnum dei [*]( 1 cf. Esai. 6, 6—7 2 cf. Rom. 12,21 3 cf. Luc. 6,28 4 cf. Matth. 5,45 5 cf. Luc. 16, 9 11 *Marc. 10, 23; *Luc. 18, 24 14 *Matth. 19, 24 ) [*]( » 1 ut] et A altari a] altario II,Bp.r. seraphi B-phim Ap.c.m2II perlatus A prophetaD 2ut]etZ> 3 patr. nostrum g 4 solum s orire s sup. iust. et iniust.] super bonos et malos D,33 (add. et pluit super iustos et iniustos) iustos in ras. m2B 5 non habes] non habens ΠΦ,ϐ in mg. m2 habe scripsi habeto B habes cet., om.ς 6 mammona Ap.c.m2IIB pulchre qui$pulchre B pulcre D 7 discendunt Aa.c.m2ϐΦ 8 unde et D sententiam (m eras.) Ø,om,D 9 pr. aut] autem g iniq; heres D iniqui eres II iniqui heredis (ex-des m2) A heres iniqui B; add. es D 10 doctores audissent Ap.c.m2 et s.l. s non posset om.D possent Ap.c.m2 qui IID,Øp,r. habebant A habeat s multo diu. A 12 qui-poss.] est diuites intrare B possunt ex possita 13 regnum 33 14 fac. est D camelum ADB 15 poterit] posse Ap.c.m2B, om.D diues] diuitem Ap.c.m2 diuitem intrare DB 16 regnum cael. S3$ regn cael. B regnum dei D 17 per for. ac. transeatII 18 numquam] num D poterat7I;add. in AB,33s.Z. regnum s 19 camelos s camelus ergo A graue sarcine s praegrauatus n pergrauabitur s 20 uiam domini B domini uiam g 21 honeramur A s B sine II )

477
ingredi non ualemus.

quodsi deponamus grauissimam sarcinam et adsumamus nobis pennas columbae, uolabimus et requiescimus et dicitur de nobis: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri. dorsum nostrum, quod primum informe erat et graui sarcina premebatur, habeat uirorem auri, quod interpretatur in sensu, et alas deargentatas, quae intelleguntur in eloquio - scripturarum, et regnum dei intrare poterimus.

dicunt apostoli se omnia, quae sua fuerint, dimisisse et mercedem pro hac uirtute audacter exposcunt. quibus respondit dominus: omnis, qui relinquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit. o quanta beatitudo pro paruis magna recipere, aeterna pro breuibus, pro morituris semper uiuentia et habere dominum debitorem!

si qua autem uidua habet liberos — et maxime, si nobilis familiae est —, egentes filios non dimittat, sed ex aequalitate, ut meminerit primum animae suae et ipsam putet esse de filiis et partiatur potius cum liberis, quam omnia filiis derelinquat, immo Christum liberorum suorum faciat coheredem. respondebis: \'difficile, durum est, contra naturam\'. sed dominum tibi audies respondentem: qui potest capere, capiat . et si uis esse perfecta, non tibi iugum necessitatis inponit, sed potestati tuae liberum concedit arbitrium.

uis esse perfecta et in primo stare fastigio dignitatis? fac, quod fecerunt [*]( 2 cf. Ps. 54, 7 3 Ps. 67, 14 9 cf. Matth. 19, 27 etc. 11 *Matth. 19, 29 18 II Cor. 8,13 22 Matth. 19,12 25 cf. Matth. 19, 21 etc. ) [*]( 1 quod] sed B 2 pinnas 93$columbae on6.11; add. et A requiescemus ADp.c.m2,B 3 dicetur Ap.c.m2DB de om.A 4 pinnae (-e) 935 dorsi om.B meum A prius B 6 graue sarcinam s uigorem Dp.c.tn2 nitorem g 8 in eloquio] eloquia D intrare om Jl 9 se s.l.m2B fuerant AD mercede A 10 respondet B 11 reliquid 71 reliquerit g _uel] aut D aut sor. om-B 14 possedeat s 15 aeternam (m exp.) A 16 dm JJD 17 liberos ex labores s familiaAa.c.m293 18 aequal.] (ae s.l.)qual. et s aequal. eos amet et g prim. oni.A 19 animam suam D ipsa A et part.-filiis] quae sua sunt domino D 20 relinquat D 21 diff.] add. est93s.Z.m2,j est et £ .22 dm A aud. tibi g 23 et om.B 24 imponasDp.c.m2 concedas Dp.c.m2 si uis B 25 prima s )

478
apostoli, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et sequere saluatorem et nudam solamque uirtutem nuda sequaris et sola. non uis esse perfecta, sed secundum gradum tenere uirtutis ? dimitte omnia tua, quae habes, da filiis, da propinquis. nemo te reprehendit, si inferiora secteris, dum modo illam scias tibi iure praelatam; quae elegerit prima.

dicis: hoc apostolorum est et uirorum, mulierem autem nobilem non posse omnia uendere, quae multis adiumentis uitae huius indigeat. audi igitur apostolum commonentem: non ut aliis refrigerium, uobis autem tribulatio, sed ex aequalitate uestra abundantia illorum sustentet inopiam, ut et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum. unde et dominus: qui habet, inquit, duas tunicas, det alteram non habenti.

quid, si Scythiae fngora sint et Alpinae niues, quae non duabus et tribus tunicis, sed uix pecudum pellibus repelluntur ? quicquid ergo corpora nostra defendere potest et humanae succurrere inbecillitati, quos nudos natura profudit, hoc una appellanda est tunica et, quicquid in praesentibus alimentis necessarium est, hoc unius diei uictus appellatur. unde praeceptum est: ne cogitetis de crastino, hoc est de futuro tempore, et apostolus: habentes, inquit, uictum et uestitum his contenti sumus. si plus habes, quam tibi ad uictum uestitumque necessarium est, illud eroga, in illo debitricem esse te noueris. Ananias et Sapphira apostoli meruere sententiam, quia sua timide [*]( 8 * II Cor. 8,13-14 13 *Luc. 3,11 19 *Matth. 6,34 21 *I Tim. 6,8 24 cf. Act. 5,1—11 ) [*]( 2 pr. et] ut AB,om.g solam qui$uirt.] crucem D crucem uirtute B non] et si non B 3 sed] et D secundae A ten. uis grad. D uis ten. grad. g tua s.l.?8,om.D 4 quaecumque D habes et 33 5 sectaris D scias illam n,faa.c.m2 legeritA,ITa.c. 6 primum 33 dices B 7 huius uitae g lOhabund. AS&B inop. sust. 71 sustentate D 11 ut s.l.ϐ,om.Φ hab. A9SB 12 supplim. Aa.c.m2Il suplim. ex sublim. ip et om.D inq. dom. qui habet D 13 alteram s.l.fa,om.B 14 scytiae A 15 qui ip et] aut S3 et tribus et 16 corpori nostro sufficere D 17 quod A natura ex terra m2B profundit (n eras.) iĮJ to(u sJ.m2)nica appellata est 71 apell. A 19 ne] non g cogitatis s 20 crastina Aa.c.m2<I> 22 contempti ipB uestimen- tumque D et uestitum 33 et uestitum qui Φ 23 eroga et ς debetr. ϐΦ deuitr. D te esse D 24 annanias AB$anania 71 sapphyra 71 saphira AB saffira D )

479
reseruarunt. \'ergone\', inquies, \'puniendus est, qui sua non dederit?

\' minime. puniti sunt, quia mentiri uoluerunt spiritui sancto et reseruantes necessaria uictui suo quasi perfecte saeculo renuntiantes uanam gloriam sectabantur. alioquin licet libere uel dare uel non dare, quamquam ei, qui cupiat esse perfectus, praesens paupertas futuris diuitiis conpensanda sit. quomodo autem uidua uiuere debeat, breui sermone apostolus conprehendit dicens: quae in deliciis est, uiuens mortua est et nos in duobus libellis, quos ad Furiam et Saluinam scripsimus, plenius dictum putamus.