Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tu uero, filia - iam enim desino ad matrem lo qui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt —, tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit uenter angustus? decem mensibus utero clausa uixistiet uno die in uno cubiculo cum matre non duras? an oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facilius intellegit, testem domesticam fugis?

si uirgo es, quid times diligentem custodiam ? si corrupta, cur non palam nubis ? secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare. neque uero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseueret, sed quod desperem in istius modi copula diuulsionem. alioquin, si ad matrem migraueris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serua, ne perdas.

quid tibi necesse est in ea uersari domo, in qua necesse habeas cotidie aut perire aut uincere ? quisquamne [*]( 1 cf. Luc. 2, 51 4 cf. Ioh. 19, 26-27 ) [*](1 diligatis IDB,Wa.c.m2 oditis W,Ba.c.m2 ihs xpsTF 3 nutriuerat f 4 bracchiis W braciis B humeris D comm (m B) endabat IDB 6 fors. et W 7 sollicitudo Bp.c.m2 facit Ia.c.m2D 8 filia orn.KlP non tibi] mortibus (r eras.) lP tibi (s.l.) fuit B fuit tibi ID angustus s.l.K 9 clausa in ras. m2B clauso ID 10 potisTFa.c. potens (n s.l.m2)K quia] quae ID 11 tuos utpote W genuit] te tenuit B quae te aluit W 13 quid (d s.l.m2) K quod la.c.lP corr. es l\'a.r.DB nubes IW,Da.c.Ba.c.m2 nobis Ka.c.lP 15 remedium Wa.c,IfJ quod IWB ut D 16 ut] aut B alt. quod] quo K disperem Wa.c.T supereminet l\'a.c.m2D 17 in om.l\'D huius IDB copulam diuulsionem ex copulandi uulsionem Ψ copula lVp.r.Dp.c.B copulae 2\'p.c.m2 copulam cet. deuuls. Wa.c.,lD,Ba.c.m2 alioqui ç 19 integra s.l.m2I,cm.DB 20 quid tibi- 426,3 perisse] caueat rele(i m2)giosus ibi uiuere,ubi necessehabeatc(qum2)otidiae aut perire aut uincere. securius est enim perire non posse quam iuxtapericulum non perisse r quid ex quod m2IB 21 necesse] add. est (exp.) D habeas (ct. supra habeat r)IDB habes cet. quis umquamne (ne exp.) D quis umquam Ip.c.m2 )

426
mortalium iuxta uiperam securus somnos capit ? quae ut non percutiat, certe sollicitat. securius est perire non posse quam iuxta periculum non perisse; in altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hic euadimus.

Sed forte respondeas: \'non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat diuitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, uult compta\' procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi uiuere\'. primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras. illa te diu portauit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. lauit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore. adsedit aegrotanti et, quae propter te sua fastidia sustinuerat, tua quoque passa est.

ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. non tibi displiceat eius conuersatio, quae te sponso tuo uirginem consecrauit. quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut uulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas uirgines, habes sanctum pudicitiae chorum. quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem ? illa difficilis, sed iste facilis; illa iurgatrix, iste placabilis. quem quaero utrum secuta sis an postea inueneris. si secuta es, manifestum est, cur matrem reliqueris; si postea repperisti, ostendis, quid in matris hospitio non potueris inuenire.

durus doctor et meo mucrone me uulnerans: qui [*]( 22 Prou. 10, 9 ) [*]( 1 securos WB somnum Dp.e.m2 ut non scripsi ut K\'P ut si non B si non W etsi non ID 2 sollicitet B 3 tranquilitas KW est et in I ubi \'P 5 morigerata (rige in ras. m2, rata s.l.m2) B 6 cupit] cupida \'P ieiunia W lenit K liniit (in ras. m2) B 7 compta om.W et om.W eiusce D huius B 9 portabit D; add. in utero I (del.) D,Bs.l.m2 12 propter] pro D sustinuerant KlJla.r. susti (ex e I) nuit I DB tuam W 13 est] add. et s.l.m2l hanc] add. te sX.m2D 14 displicet Ba.c.m2 te in ras. m2B, s.l.m2W conseruåuit KW 15 ferre (alt. e s.l.m2l) IDB potes Kp.r.IDB ut sol. \'P; add. hoc (del.m2B) IDB 16 solet dici IDB alienas K\'P alias cet. 17 thorum \'P quid ex quod I cur ex cum W fors. sor. suam rel. et matrem W fors. suam rel. sor. et matrem g snam fors. matrem rel. et sor. I 18 reliquid KWD, Ia.c. relinquit (n exp.) B di(ex de W)ficilis la.c.W iste] ista W 19 iste] ergo iste IWB,Da.c. quem] quero B, om. g utr. uirum IWDB sis] est (t eras.) K es III 20 si] add. eum WD,s.l.m2IB derelinqueris (n exp.) B 21 reperisti WD ostenderis lP quide (e eras.) B 22 doctor (octor in ras. m2) B dolor Ia.c.m2D; add. est g )

427
ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter. tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam uiderem. nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et uideam raro et uidear, inpudentissimum est eius te uerecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum. quodsi dixeris: .

\'et mihi sufficit conscientia mea; habeo deum iudicem, qui meae uitae testis est; non curo, quid loquantur homines\', audi apostolum scribentem: prouidentes bona, non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. si quis te carpit, quod sis Christiana, quod uirgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter uirgines uiueres; talis detractatio laus tua est. ubi non luxuria in puella dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. illum enim praefers matri, quem praeferre iuberis et animae tuae. quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.

Quid igitur? scelus est sancti uiri habere contubernium ? obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum inuidiam subeam. sanctus uir numquam filiam a matre seiungit; utramque suspicit, utramque ueneratur. sit quamlibet sancta filia, mater uidua indicium castitatis est. si coaeuus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret ut suam; si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae. non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non uideatur affectum in te eligere, sed aetatem.

et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si [*](3 cf. Matth. 7, 4; Luc. 6, 41 9 *Rom. 12, 17 18 cf. Plaut. Poen. 793 ) [*]( 2 nonmorderet IDB 3 festucam (est in ras. m2) B fistucamKXP 6 eius (e s.l.)K huius g pr. te om.W pr. sequi] consequi I alt. te om. ΣDB sequi test.] sequiteris (it exp.) D sequeris ex seris (in mg.m2 al testeris) 1 8 deum meum lP dnmIDB quia KlP uitae meae D esttestisTF quod iP 10 omnibus hom. g 11 alt. quod] et W qaod sis g ne cures del.m2B 12 uiu.] add. in mg.m2 ne cures B uixeris IV 13 detractio codd. praeter K est tua W luxoria K2lP,Wa.c. 14 ista crud. IDB praeferas ID preferensTV 16 prae- ferri DIJl iubeas (ex iuueas D) Ip.c.m2D praetuleris W 16 sentiat ΣDΨ 19 subeamus W a matre fil. g 20 suspicit K suscipienslF suscipit cet.; add. et £ sit ex si I qualibet K quaelibet XP 21 tuus s.l m2B,om.W est om.WDB 23 parentes K,Ba c.m2 24 in te aff. g diligere W 25 haec g )

428
domesticis careres praesidiis; nunc uero, pro dolor, inter matrem atque germanum — et matrem uiduam fratremque monachum - cur se alienus interserit? bonum quidem est, ut te et filiam noueris et sororem; si autem -utrumque non potes et mater quasi dura respuitur, saltim frater placeat. si frater asperior est, mollior sit illa, quae genuit. quid palles? quid aestuas? quid uultum rubore suffundis et trementibus labiis inpatientiam pectoris contestaris ? non superat amorem matris et fratris nisi solus uxoris affectus.

Audio praeterea te suburbana, uillarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire. nec dubito, quin uel consubrina uel soror sit, in quarum solacium noui generis ducaris adsecula - absit quippe, ut, quamuis proximi sint et cognati, uirorum te suspicer captare consortia —, obsecro ergo te, uirgo, ut mihi respondeas: sola uadis in comitatu propinquorum an cum amasio tuo ? quamuis sis inpudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis.