Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dent ueniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis et pro suis litteris iuranti quam cuique doctissimo de alienis litteris disputanti. nec dici timeo sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Iudaeorum, sed uere fuerit in errore, quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, uetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo commendabat ea non satanae uersutia decipiendis hominibus, sed dei prouidentia praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta, nec uere fuerat in errore Iudaeorum, qui non solum nouerat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant gentibus inponenda uel iustificationi quorumque fidelium necessaria.

Quod autem dixi eum factum Iudaeis tamquam Iudaeum et tamquam gentilem gentilibus non mentientis astu, sed conpatientis affectu, quem ad modum dixerim, parum mihi uisus es adtendisse, immo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulauerit, sed quia sic ea non simulauit, quae faciebat similia Iudaeis, quem ad modum nec illa, quae faciebat similia gentibus, quae tu quoque commemorasti atque in eo me, quod non ingrate fateor, adiuuisti.

cum enim abs te quaesissem in epistula mea, quomodo putetur ideo factus Iudaeis tamquam Iudaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudaeorum, cum et gentibus tamquam gentilis factus sit \'nec tamen susceperit fallaciter sacrificia gentium, tu respondisti I in eo factum gentibus tamquam gentilem, quod praeputium [*]( 3 Gal. 1, 20 7 cf. ep. CXII 17 17 cf. ep. LXVII 6, 3 19 cf. ep. CXII 17 25 cf. ep. LXVII 6, 3 28 cf. ep. CXII 17 fin. ) [*]( 1 dispensatiue § audio eum g 2 mihi uoce $ 6 et pro suis om. g cuiquam g 7 doctissime § litteris om- g deputanti$dicit$timeo me g 11 non solum g 12 ab remintiandb i 13 uera ℬ quia 5JJ 15 putarent $ quorumcumque t) coramque ℬ 18 gentibus g actu § 21 neque enim om, t) ideo] add. non m2i) 22 non ea g I ud.-sim. om. $ 26 sacramento ℬ 27 iadeum ℬ 28 suscepit ς 29 acceperit ℬ )

416
receperit, quod indifferenter permiserit uesci cibis,- quos damnant Iudaei. ubi ego quaero, utrum et hoc simulate fecerit, quod si absurdissimum atque falsissimum est, sic ergo et illa, in quibus Iudaeorum consuetudini congruebat, libertate prudenti, non necessitate seruili aut, quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.

Fidelibus enim et his, qui cognouerunt ueritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur. ergo et ipsi Paulo, non solum uiro, uerum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, uerum etiam doctori ueritatis, omnis utique in cibis creatura dei non simulate, sed uere bona erat.

cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum caerimoniarumque gentilium, sed de cibis et praeputio uerum sentiendo ac docendo tamen tamquam gentilis factus est gentibus et non potuit fieri tamquam Iudaeus Iudaeis nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Iudaeorum? cur oleastro inserto seruauit dispensationis ueracem fidem et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis nescio quod dispensatoriae simulationis uelamen obtendit? cur factus tamquam gentilis gentibus, quod sentit, docet, quod agit, sentit, factus autem tamquam Iudaeus Iudaeis aliud claudit in pectore, aliud promit in uerbis, in factis, in scriptis?