Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Flagitas a me, ut aliquem saltem unum ostendam, cuius [*]( 4 I Cor. 4, 2 7 cf. Cicero de off. I 23 12 cf. Gal. 2, 14. 11 29 cf. ep. CXII 6 fin. ) [*]( 1 extimat β a i 3 omn. abesse g mendacio !p 4 dictum om. 3 5 inter] in$8 appellari 5)5 9 est] lo (eras.) g 11 ueritas Õ 12 se om. $ 15 sancta ac benigna i 16 ita] tam i 17 a om. 5|3 18 quam] quod 1) paulus hoc egit 1) quo om. $ confidenter !p audirent$21 multo enim g 22 audaciter β 23 est laus t) 24 quanto ^ quae quantum g meo] me õ 25 Porph.] add. ueritas tn21) 26 quam § 27 xpianas ^ -nis § sui (i in ras.) 1) /sua g 28 tractare ^ )
nam Laodicenum, cuius nomen taces, de ecclesia dicis nuper egressum, Alexandrum autem ueterem hereticum, Origenem uero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis et non mediocriter nec de mediocribus quaestionibus, quamuis Origenem mirabiliter ante laudaueris.
cum his ergo errare puto quia nec te ipse patieris. quamuis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non errauerint. nam quis est, qui se uelit cum quolibet errare? tres igitur restant: Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes et, quem paulo post commemoras, Iohannes, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.
Porro, si quaeras uel recolas, quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus, inuenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo, quod adserimus, sequeremur, quamquam, sicut paulo ante dixi, tantum modo scripturis canonicis hanc ingenuam debeam seruitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. proinde, cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem.
uerum tamen ipse mihi pro his omnibus, immo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit. ad ipsum confugio, ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt, litterarum eius tractatoribus prouoco, ipsum interrogans interpello et requiro in eo, quod scripsit ad Galatas uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem euangelii eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione gentes iudaizare cogebat, utrum uerum scripserit an 3OI [*](4 cf. ep. CXII 4 17 cf. Ambros. in Pauli ep. ad Gal. 2, 11-14 (XVII 349-350 M) cf. Cyprian. ep. LXXI 3 28 cf. Gal. 2, 14. 11 ) [*]( 1 hac re] agri § sum $ 3 ut] quod § u eo om. β si] quod g 6 dicis om. β 7 autem om. β hac β . 10 putes$13 emesenus $ post paulo post$16 quaeris uel recolis t) hic β 17 Ambr. quid noster om. ,õt)i idem $ iaueniens !P 18 quod] quos$20 que $ eas] hes$22 etiam om. β 23 ergo ^5 24 legisse J 25 hos] uos$ 26 quid i sentiant β eius om. g 28 scribit$30 cogebatur § )