Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mihique de animo meo crede, quod coram deo loquens iure caritatis exposco, numquam 30 [*](14 cf. ep. LXVII 4 25 cf. August, contra Faustum XIX 17, ) [*]( lpaulumaJ 3 significationes (add. et m2) pientissimis ℬ custodient z 4 detestande ℬ i 5 illius z,na.r. 6 domini om. ℬ 7 tam Õ nec. officiis g I 10 quisque$ 12 cinere Õ i eruet ℬ seruens Õ seruans i erit nota$14 cont. * mea g mea om, t) ideo] in eo t 15 iam om. $ 17 ut sicut õ 18 potuisse g qui g fide g 19 temp.] add. erat perniciosum nisi g 20 ne si] quod nisi$ 21 fieret ℬzn 23 qui g 24 litt. tuas i 26 illi$27 pr. et om. ℬ potuerit § t et a om. $ 28 a om. Õ nunc haec scr. g nunc] non § 29 fiet 1)p.c.m2 30 loques ℬ A )
Proinde, sicut tu e contrario loqueris et licet reclamante, sicut scribis, mundo libera uoce pronuntias caerimonias Iudaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis et, quicumque eas obseruauerit siue ex Iudaeis siue ex gentibus, eum in barathrum diaboli deuolutum, ita ego hanc uocem tuam omnino confirmo et addo: quicumque eas obseruauerit non solum ueraciter, uerum etiam simulate, eum in barathrum diaboli deuolutum.
quid quaeris amplius? sed sicut tu simulationem apostolorum ab huius temporis ratione secernis, ita ego Pauli apostoli ueracem tunc in his omnibus conuersationem ab huius temporis quamuis minime simulata caerimoniarum Iudaicarum obseruatione secerno, quoniam tunc fuit adprobanda, nunc detestanda.