Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
iam enim cum uenisset fides, quae prius illis obseruationibus praenuntiata post mortem et resurrectionem domini reuelata est, amiserant tamquam uitam officii sui, uerum tamen sicut defuncta corpora necessariorum deducenda erant quodam modo ad sepulturam nec simulate, sed religiose, non autem deserenda continuo uel inimicorum obtrectationibus tamquam canum morsibus proicienda. proinde nunc quisquis Christianorum, quamuis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare uoluerit, tamquam sopitos cineres eruens non erit pius deductor uel baiulus corporis, sed inpius sepulturae uiolator.
Fateor sane in eo, quod epistula mea continet, quod ideo sacramenta Iudaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent, sicut a parentibus per legem acceperant, custodire, minus me posuisse \'illo dumtaxat tempore, quo primum fidei gratia reuelata est\'; tunc enim hoc non erat perniciosum. progressuuero temporis illae obseruationes ab omnibus Christianis desererentur, ne, si tunc fierent, non discerneretur, quod deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo, quod in templis daemoniorum spiritus inmundus instituit.
proinde potius culpanda est neglegentia mea, quia hoc non I addidi, quam obiurgatio tua. uerum tamen longe ante, quam tuas I litteras accepissem, scribens contra Faustum Manicheum, quomodo eundem locum quamuis breuiter explicauerim et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, benignitas tua et a carissimis nostris, per quos haec scripta nunc misi, quomodo uolueris, tibi fides fiat illud me ante dictasse.