Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ita, quamuis legerimus: lex et prophetae usque ad Iohannem Baptistam et quia propterea quaerebant Iudaei Christum interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo, et quia gratiam pro gratia accepimus et quoniam lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est et per Hieremiam promissum est daturum deum testamentum nouum domui Iuda non secundum testamentum, quod disposuit patribus eorum, non tamen arbitror ipsum dominum fallaciter a parentibus circumcisum.

aut, si hoc propter [*]( 6 cf. ep. CXII 14 17*Luc. 16,16 19 Ioh. 5,18 23 Ioh, 1, 16—17 25 cf. Hier. 38 (31), 31-32 ) [*]( 2 pr. quelibet$3 aut] an g dicere õ illud] illo $ semper om. $ 4 nillius (sic) õ 5 esse sim. ista g ita $ 6 tu] tua § 8 esse et] esset § 9 baratro !p 10 inuolutum $ 11 obs.] add. siue ex Iudaeis siue ex gentibus g 12 quic !p 13 ab om. 3 14 rations decernis ^3 16 iudaicorum $ secerto Ô tumj 17 ita] et$tam § 1susquej us g 20 solum] hic ℬ 21 et om. z 22 alt. gratiam$26 deum] add. et per $ domum ℬ domus 3 dom ha.c. iudae t) iude !p 28 dm §t) circumcidi ℬ )

410
aetatem minime prohibebat, nec illud arbitror eum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen praecepta obseruatio, sed ipse mundauerat: uade et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses in testimonium illis; nec fallaciter ascendit ad diem festum usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non euidenter ascenderit, sed latenter.

At enim dixit idem apostolus: ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. decepit ergo Timotheum et fecit ei nihil prodesse Christum? an, quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit ? at ipse hoc non posuit nec ait \'si circumcidamini ueraciter\' sicut nec \'fallaciter\', sed sine ulla exceptione dixit: si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit.