Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scientes ergo dictum a saluatore: nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate, ne quoquam ....................

CXIV. AD THEOPHILUM EPISCOPUM.

Dilectissimo atque amantissimo papae Theophilo episcopo Hieronymus.

(Quod) tardius beatitudini tuae Latino sermone translatum\' librum tuum remitterem, multa in medio inpedimenta fecerunt: Isaurorum repentina eruptio, Phoenicis Galilaeaeque uastitas, terror Palaestinae, praecipue urbis Hierosolymae, et nequaquam librorum, sed murorum extructio, ad hoc asperitas hiemis, fames intolerabilis nobis praesertim, quibus multorum fratrum cura inposita est.