Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Paucis in exordio placet iudicium ueritatis; dicente autem domino per prophetam: et iudicium meum quasi lux, egredietur, qui tenebrarum horrore circumdati sunt nec naturam rerum clara mente perspiciunt, pudore operiuntur aeterno et cassos se habuisse conatus ipso fine cognoscunt. unde et nos Iohannem, qui dudum Constantinopolitanam rexit ecclesiam, deo placere semper optauimus et causas perditionis eius, in quas ferebatur inprouidus, nequaquam credere uoluimus.

sed ille, ut cetera flagitia eius taceam, Origenistas in suam recipiens familiaritatem et ex his plurimos in sacerdotium prouehens at queob hoc scelus beatae memoriae hominem dei Epiphanium, qui inter [*](15 *Esai. 51, 5 ) [*](T = Parisinus lat. 2172 s. X. ) [*](V = Parisinus lat. 2173 s. XIII. ) [*](In utroque codice hoc fragmentum cum epistula CXIV coaluit, quod primus uidit Valesius) [*]( 1 hebreico E hebreo F non om. β posui] seq. ras. 1 litt. F, 3-4 litt. M ceteri § 2 si M ut] et L. adseris ipse D malitia] alia F 4 eos om. 5 aut ex ut F hebreos g 5 aut om. L ad om. 3 B 6 finem M 7 militari LD,Ma c. periclitare 3 8 in om. F 9 locupletato f uel F ac 3 et cet. 14 Paucis] titulum et salutandi formulam ad epist. CXIV pertinentes huic fragmento praemitiunt TV 16 egreditur T 18 conatos Ta.c.m2 22 cetera ex cera T eius flagitia g 24 epyfanium T )

394
episcopos clarum in orbe sidus effulsit, non paruo maerore contristans meruit audire: cecidit, cecidit Babylon.