Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Porro, quod dicis non debuisse me interpretari post ueteres et nouo uteris syllogismo: \'aut obscura fuerunt, quae interpretati sunt Septuaginta, aut manifesta: si obscura, te quoque in eis falli potuisse credendum est, si manifesta, illos in eis falli non potuisse perspicuum est,\' tuo tibi sermone respondeo. omnes ueteres tractatores, qui nos in domino praecesserunt et qui scripturas sanctas [*]( 1 cf. epist. CIV 3 21 cf. epist. LVI 2 ) [*]( lmeapriorg 2 interpretati g asteriscos (alt. s eras.) B 3 alia D 4 uidebis L, Ma.c.m2 6 oboeli F oboli Ba.c.m2 obelisci LDM quid L3DB 7stellulaef BaditumF ibij,ubi cet. 9inteIlegamusF 10 sensu F - ord. int. c 11 quod modo $ libr. leg. int. F 13 correptos M correctos D obolos FD, LMa.c. homines 3, Ba.c. 14 sequeris F 15 hominibus $ 16 transtulerint $ uerus] ueterum LD3IB 17 ea om- FD rade de M (pr. de s.l.m2) B (alt. de s.l.m2) rede de D redde L reddere β ut om. $ u (del.) D 18 uet. te faut.] te fa(u s.l.)ctorem uerum F ueterum om. D te om. β fauct. Fp.c.B fact LzD,Fa.c.Ma.c m2 19 damnare c uis D aliter Bm2 inuenitur DM, Bm2 20 iste D 21 uetere g 22 uteri g solic* ismo F iuerintLD,Ma.c. 23 aut exac J/ eisjillisg 24 pr.potuisset D cred.-aH. apot. om- 5 25 praespicuum L est om. M tractores L,Ma.c. )

390
interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt aut manifesta.

si obscura, tu quomodo post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potuerunt? si manifesta, superfluum est te uoluisse disserere, quod illos latere non potuit, maxime in explanatione psalmorum, quos apud Graecos interpretati sunt multis uoluminibus primus Origenes, secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolita, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. feruntur et diuersorum in paucos psalmos opuscula, sed nunc de integro psalmorum corpore dicimus.

apud Latinos autem Hilarius Pictauensis et Eusebius, Uercellensis episcopus, Origenem et Eusebium transtulerunt, quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. respondeat mihi prudentia tua, quare post tantos et tales interpretes in explanatione psalmorum diuersa senseris. si enim obscuri sunt psalmi, quoque in eis falli potuise credendum est; si manifesti, illos in eis 15 falli potuisse non creditur. ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua et hac lege post priores nullus loqui audebit et, quodcumque alius occupauerit, alius de eo scribendi licentiam non habebit. quin potius humanitatis tuae est, in quo ueniam tibi tribuis, indulgere et ceteris.

ego enim non tam uetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de Graeco in Latinum transtuli, quam ea testimonia, quae a Iudaeis praetermissa sunt uel corrupta, proferre in medium, ut scirent nostri, quid Hebraea ueritas contineret. si cui legere non placet, nemo conpellit inuitum. bibat uinum uetus cum suauitate et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt, ut, sicubi illa non intelleguntur, ex nostris manifestiora fiant.

quod autem genus interpretationis in scripturis sanctis sequendum sit, liber, quem scripsi de optimo [*]( 2 quomodo tuFj tu om. ^ aus. es post eos g post eos] posteriorF estFa.c. esse § 4 potuerunt β 6 origenis F,LMp.c.Ba.c. eraeocleotes F eraclites B 7 scitop. LMB citop. tyD apollinarius LDB,Ma.r. laudic. ?$DM,La.c. 8 in om. D 9 corp. psalm. $ 10 autem] aut F enim B ilarius B pictauiensis (ex-ses L) FB,La.r. add. eps B bercellensus $ llepi- f scopi ^3, om. B et om. F 12 quibus SJ5 13 quare] quia LD,Ma.c.m2; add. I tu $LM tua D in om. $ 15 credo — pot. om. § 16 non potuisse F 18 quo-, cumque $ quo ueniam § de eos õ deo $ lic. scr. g 19 quin] qui Õ tribus D I 20indulgeriMa.e.D et om. LDMB tam]tantum§ 21omnibusB 22 a om.F% ! correpta β 23 Hebraica ς 24 conpelletF bibant $LD, Ma.c.Ba.c.m2 25con- tem(p B)nant %LD,Ma.c.Ba.c.m2 26 ex] et F 27 fiant] sunt F )

391
genere interpretandi, et omnes praefatiunculae diuinorum uoluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. et si me, ut dicis, in noui testamenti emendatione suscipis exponisque causam, cur suscipias, quia plurimi linguae Graecae habentes scientiam de meo possent opere iudicare, eandem integritatem debueras etiam in ueteri credere testamento, quod non nostra confinximus, sed, ut apud Hebraeos inuenimus, diuina transtulimus. sicubi dubitas, Hebraeos interroga.