Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illud autem argumentum, quo aduersum nos uteris, quod et gentilibus debuerit gentilis fieri, si Iudaeis Iudaeus factus est, magis pro nobis facit. sicut enim non fuit uere Iudaeus, sic nec uere gentilis erat, et sicut non fuit uere gentilis, sic nec uere Iudaeus erat. in eo autem imitator gentilium est, quia praeputium recipit in fide Christi et indifferenter permittit uesci cibis, quos damnant Iudaei, non cultu, ut tu putas, idolorum; in Christo enim Iesu nec circumcisio est aliquid nec praeputium, sed obseruatio mandatorum dei.

Quaeso igitur te et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculae meae et, quod modum meum egressus sum, tibi inputes, qui coegisti, ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: ego sum uia et uita et ueritas, j nec potest fieri, ut ueritatis cultor mendacio colla submittam.

neque mihi inperitorum plebeculam concites, qui te uenerantur ut episcopum et in ecclesia declamantem sacerdotii honore suscipiunt, me autem aetatis ultimae et paene decrepitum ac monasterii et ruris secreta sectantem parui pendunt, et quaeras tibi, quos doceas siue reprehendas. ad nos enim tantis maris atque terrarum a te diuisos spatiis uix uocis tuae sonus peruenit et, si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipiet, quam ad me, cui mittendae sunt, deferantur. [*]( 8 *Gal. 5, 6 et 6, 15 12 cl. epist. LXVII 7 14 *Ioh. 14, 6 24 cf. epist. CIV 3 ) [*]( lsimulassesj se om-F% 2 quo] quod aFLaDB aduersusF gentibusFB et gentilis β 3 iudaeis om. 3 maiusB fecit F 4 pr. uereJ uerusF sic om. $LDB, Ma.c.m2 alt. uere 3, Mp.c.m2 uerus F, om. cet. erit $LD, Ma.c. tert. uere om. $ uerus F 5 sic] si z uerus F erit βLzD in eo Fz.Mp.c.m2 ideo eel. gentiumF 6recepit %FD,Lp.c.Ma.c. fidemF promittit LD,Jla.c. 7ciuisD non] ut non F cultumg tu F, om. cet. 10 et te g te om. 3 deprecor F% obsecro (osculo ^5) eel. 12 stesicoro F (ex-rum) B istesicoro !p iste sic oro 3 13 neque g et in eo 3 14 sum om. $LD pr. et om-ty uer. et uita FB 16 plebiculamM (ex -lum)B pleuiculam $ 17 declamantis $ sacerdotum D suspiciuutm L,Mp.c.m2 18 meaeLDB,Ma.r. hac$aFadD rorisg 20 tantis z tanto F tanti cet. spat. atediu. g diuiso spatio F 21 uis D littera 3 -ris D scripseras $ 22 hac $ a F suscipient DlJIB 23 deferatur D )

389

Quod autem in aliis quaeris epistulis, cur prior mea in libris canonicis interpretatio asteriscos habeat et uirgulas praenotatas et postea aliam translationem absque his signis ediderim — pace tua dixerim —. uideris mihi non intellegere, quod quaesisti. illa enim interpretatio septuaginta interpretum est et, ubicumque uirgulae, id est obeli, sunt, significatur, quod Septuaginta plus dixerint, quam habetur in Hebraeo, ubi autem asterisci, id est stellae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est. et ibi Graeca transtulimus, hic de ipso Hebraico, quod intellegebamus, expressimus sensuum potius ueritatem quam uerborum interdum ordinem conseruantes.

et miror, quomodo septuaginta interpretum libros legas non puros, ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos siue corruptos per obelos et asteriscos et Christiani hominis interpretatiunculam non sequaris, praesertim cum ea, quae addita sunt, ex hominis Iudaei atque blasphemi post passionem Christi editione transtulerit. uis amator esse uerus septuaginta interpretum? non legas ea, quae sub asteriscis sunt, immo rade de uoluminibus, ut ueterum te fautorem probes. quod si feceris, omnes ecclesiarum bibliothecas condemnare cogeris. uix enim unus aut alter inuenietur liber, qui ista non habeat.