Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Petrus igitur simulauit legis custodiam, iste autem [*]( 1. 20 = epist. LXVII 6, 2 ) [*]( 1 obseruationis D, LMa.c., Bp.c.m2 in quit Finquid õ inquis g inquiens sublata interpunctione l. 3 dubitanter proponit Engelbrecht leges LD, Ma.c.m2, Bp.c.m2 si m. p. celebrarentur ep. LXVII r 2 celebrabunt $ celebrant LDMB a§ Paulo om. ep. LXV II celebrata L 3 quid-nec. om. õ id quid SJ3D, La.c.m2, Ma.r. hic quid Lp.c.m2 id (eras.) quod B 5 quare F 6 obseruata g 9 conscientia $ malum est g differens F 10 digerere om. õ aluei õ alui uestiri (uest. del.) F sputis rheum. iac. om. $ sputa rheumatis g sputa reumatitis (unum ti del.) F 11 hoc] haec (hec B) %LB pr. nec] ne $ 12 non fec.] non fecerunt ex confecerunt m2F iniust. ex iust. F; add. habebisa 13 autem] enim F ceremonias ex- niis M 14 mal. est aut bon. estFõ alt. est om. B ego autem S|3I et ego B 15 pr. his] hi ex hii F gent. — alt.ex om. D alt. etom. LMB 16nisig i. n B ad] in $F, om. õ alt. alius B 17 deuoluerit Fa.c.B Porph.] proprium $ 19 esse leg. L intellegens F 20 coneris $, LMa.c. 21 non sicut ς celebrandisj -ndam (m exp.) F -nda cet. (ct. ep. LXVII) 22 putant ? quod Paulus g )

387
reprehensor Petri audacter obseruauit legitima. sequitur enim in epistula tua: nam si propterea illa sacramenta celebrauit, qu\'ia simulauit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificauit cum gentibus, quia et his, qui sine lege erant, tamquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit ut natura Iudaeus et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse; quod non erat, sed ut misericorditer ita subueniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret, non scilicet mentientis astu sed conpatientis affectu?

bene defendis Paulum, quod non simulauerit errorem Iudaeorum, sed uere fuerit in errore, neque imitari Petrum uoluerit mentientem, ut, quod erat, metu Iudaeorum dissimularet, sed tota libertate Iudaeum esse se diceret. nouam clementiam apostoli! dum Iudaeos Christianos uult facere, ipse Iudaeus factus est. non enim poterat luxuriosos ad. frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subuenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. uere enim miselli et misericorditei deplorandi, qui contentione sua et amore legis abolitae apostolum Christi fecere Iudaeum.