Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

neque enim mdillerentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant: \'bonum est continentia, malum luxuria, inter utrumque indifferens ambulare, digerere alui stercora, capitis naribus purgamenta proicere, sputis rheumata iacere\'. hoc nec bonum nec malum est — siue enim feceris siue non feceris, nec iustitiam habebis nec iniustitiam —, obseruare autem legis caerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum est aut malum est. tu dicis bonum, ego adsero malum et malum non solum his, qui ex gentibus, sed et his, qui ex Iudaico populo crediderunt.

in hoc, ni fallor, loco, dum aliud uitas, ad aliud deuolueris. dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos his, qui credunt ex Iudaeis, obseruandam legem esse decernens. et quia periculosum intellegis esse, quod dicis, rursum illud superfluis uerbis temperare conaris: sine ulla salutis necessitate, sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat.