Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

pro legis gratia, quae praeteriit, gratiam euangelii accepimus permanentem et pro umbris et imaginibus ueteris instrumenti ueritas per Iesum Christum facta est. Hieremias quoque ex persona dei uaticinatur: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, quando adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti.

obserua, quid dicat, quod non populo gentilium, cum quo ante non fecerat testamentum, sed populo Iudaeorum, cui legem dederat per Moysen, testamentum nouum euangelii repromittat, ut nequaquam uiuant in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus. Paulus autem, super cuius nunc nomine quaestio uentilatur, crebras huiusce modi ponit sententias, e quibus breuitatis studio pauca subnectam: ecce ego [*]( 2 Rom 10, 4 5 *Luc. 16,16 6Ioh.5,18 10 Ioh. 1,16—17 16*Hier. 38 (31), 31-:-32 24 cf. Rom. 7, 6 27 *Gal. 5, 2 ) [*]( 1 baratro $ inuolutum $ 2 xps est Fj 3 iudeos B adque 5$ et F nec β 4 si] sine L sed § et Fõ, om. cet. 5 prophetainusque $ 6 altero 3 ergo F&, qm. cet. 8 sed et quod tyLDM, Ba.r.. 9 esse dic. aLDMB dic. esse g deum om. § et sequalem se (et s exp.) F 10 nos om. F 11 et 5. om. cet. pro] perj l2.gratia autem aDMB 13 pro] per L accipiamus 5 17 domum utroquelocoHILD, Ma.c. Bp.c. 19 disposuit Fa.r. dissui g in om. $5 20quando § qua cet. 21 quod F 22 cum] eum βLDB, Ma.c.m2 ei ς qui βLD, MBa-c.m2 recerat Ba.c.m2 receperat LD, Ma.c.m2 receperant $ testam.—ded. om. j 24 uiuant om. 3 25 desuper F nomine nunc Fj 26 huius g depanit F 27 paucas$ . )

384
Paulus dico uobis, quoniam, si circumcidamini, Christus uobis nihil prodest, et iterum: euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis, et infra: si spiritu ducimini, iam non estis sub lege.