Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex quo apparet, qui sub lege est non dispensatiue, ut nostri uoluere maiores, sed uere, ut tu intellegis, eum spiritum sanctum non habere. qualia autem sint praecepta legalia, deo docente discamus: ego, inquit, dedi eis praecepta non bona et iustificationes, in quibus non uiuant in eis.

haec dicimus, non quo legem iuxta Manicheum et Marcionem destruamus, quam et sanctam et spiritalem iuxta apostolum nouimus, sed quia, postquam fides uenit et temporum plenitudo, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus et nequaquam sub paedagogo, sed sub adulto et domino et herede uiuamus.