Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistula continetur: Iudaeus erat Paulus, Christianus autem factus non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae conuenienter ille populus et legitime tempore, quo oportebat, acceperat. ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent, sicut a parentibus per legem acceperant, custodire? rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias. Iudaeorum Paulus caerimonias obseruabat, cum iam Christi esset apostolus, et dicis eas non esse perniciosas his, qui eas uelint, sicut a parentibus acceperint, custodire; ego e contrario loquar et reclamante mundo libera uoce pronuntiem caerimonias Iudaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis et, quicumque eas obseruauerit siue ex [*]( 10 cf. Apoc. 2, 9. 3, 9 13—20 = epist. LXVII 4, 1-2 et pag. 380,23-381,3 ) [*](1 pr. et F$, om. cet. surrexitF 2 pr. et om. F iudaeis 5 alt. et om. 5 3 nostro] n L 4 furato $ immo punctum om. § ut dicitur g uulnere $ 5 quod] et !p lar.ceae $ et om. β, Ma.c. phalariace D palaricae F est om. $ 7 haeresin 5 rursus § 8 si F haec] et $ incumbet Fj 9 suis om. B eos ?$LDM, Fa/c. 10 exercuerant ^ 11 faciuntF facerent B 13 epistole D 16 legitimo codd. praeter F% 17 ideo SjB suscipit La.c. cel. ea g . ea om.$ 18 ut] et $ docerent j 19 eam LD, Ma.r. uelint 5P 20 per leg. accep. om. ?)S custodiri ^3 rurs.—24 cust. in mg. mlM, om. β 21 meos doloresF dolorum meum D 22 dices Fa.c.z 23 non eas F esses D pernitiosa has 3 nellent F 24 acce (iF) perant FLB e om. $& contraria ^ recL mecum F 25 pronuntio ς 26 ea L obseruauerint DM seruaberit F siue ex gent. siue ex iud. L - )

383
Iudaeis siue ex gentibus, eum in barathrum diaboli deuolutum.

finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, Iudaeo scilicet atque gentili. neque enim omni credenti erit finis ad iustitiam, si Iudaeus excipitur, et in euangelio legimus: lex et prophetae usque ad Iohannem Baptistam et in alio loco: propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo, et iterum: de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est. gratia et ueritas per Iesum Christum facta est.