Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uerum tamen, si, eas ipsas cum legissem, contabui dolore et obrigui timore, quid de me illa facerent, quae in te scripsit, si in manus meas forte uenissent? uae mundo ab scandalis! ecce fit, ecce prorsus inpletur, quod ueritas ait: quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. quae sibi enim iam fida pectora tuto refundantur? in cuius sensus tota se proiciat secura dilectio?

quis denique amicus non formidetur [*]( 17 Matth. 18, 7 18 *Matth. 24, 12: ) [*]( 1 at j2 cogita $ hac de re B de ha(seq. ras.)re D de hoc re $ tua om. Õl scripta FÕ10 2 tante $ diu. scr. g . 3 quam $ et] ut L hac] ac L 4 ut cum pendo F inpendio g2 uocare Ma.c.mZB 5 studiosis Af studiis cet. quam quae g populi ex populo dei F instruendi Bp.c.g 6 ecclesiasticis C occasiones $ possunt F 7 quae FMC que βz2D maledicam Fa.c. 8 peru. nesc. AB peru. audiuimus βLz1 peruenerunt FtfMC peruenerint D quod] quid $ quoniam L 9 maledictus Qa quod FC 10 tam om. A aecclesiae $ 11 notissimo Atf,Mp.c m2-mae (me) cet. copulatis C 12 tu] ut F, om. C 13 acculeos B aculos j1 14 si βηΑz1, om. cet. 15 et obr. tim. om. (s.l.m2 et obrigui dolore) j2 timorem β tumore C quid ex quiF 16 ille scripsit βLz2DMC,B (ex scripsit ille) illa scripsit F alt. in s l.B meas om. z2MC 17 inpletur] inuenitur A 18 abundauit tyg1 habundauit FLDMCB 19 refrigescitat)FLfo2DMCB,Ap.c.m2 quaesibi] quaesiui (alt. u exras., s.l.m21 quo ili) Fz2DM enim sibi $ 20 iam quo JI fida ex fidei j1 tuto (toto F%*C)ore (o eras. M) fundantur FtfMC tutore fundantur L toto j1 refundu(ex o)ntur D; add. affecta $ cuius sensus] quibus sensibus ţ)A cuius sinum coni. Erasmus toto FLtfD tuta C tuto tyMB )

362
quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Rufinum V hoc, quod plangimus, exoriri? o misera et miseranda condicio, 1 o infida in uoluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla I est praescientia futurorum! sed quid hoc alteri de altero gemendum W putem, quando ne ipse quidem sibi homo est notus in posterum? nouit enim utcumque — uix forte —, nunc qualis sit; qualis autem postea sit futurus, ignorat.

Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, uerum etiam praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis angelis, quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam et sempiternum supplicium, omnino non uideo. ae qua re, si tamen eam nosse opus est, uellem audire, quid sentias. uide, quid faciant terrae ac maria, quae nos corporaliter dirimunt. si haec epistula mea, quam legis, ego essem, iam mihi diceres, quod quaesiui; nunc uero quando rescribes ?

quando mittes ? quando perueniet ? quando accipiam ? et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam uolumus, quanta possumus, tolerantia sustinemus! unde recurro ad illa uerba epistulae tuae dulcissima sanctique desiderii plenissima et ea facio uicissim mea: utinam mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus, si tamen esse ullo modo posset, quod ego te docerem !

In his autem uerbis non iam tuis tantum, sed etiam meis ubi delector et reficior et ipso quamuis pendente et non adtingente [*]( 20 = p. 236,11--12 ) [*]( 3 0] p 32 uolū*tat. L uoluptat. B praesentia Ca.c. 4 praesentia FL,Ma.c.m2 de] ab ex ad F 5 ne $iJA nec cet. notus (ex natus) est M 7 fut. sit 31 8 sit] sic 32 9 praesentia 32 et in beatis B 10 et quomodo g diab. beatus Aõ1 beatus diab. (beatus dia in ras. m2B) cet. bon. ang. g 11 esse C esset et 31 12 tamen non F ea tyD 13 abs te audire g terra F hac $ has C 14 corp. Az1,Mp.c.m2 temporaliter cet. 15 mihi om. FL quid $ quesinit F rescribis ηΑz1z2,Fa.c.m2 16 mittis tyAft1, Fa.c.m2 peruenit ηΑz1 perueniam Ma.c.m2 17 quandoque ηΑz1B quando- cumque cet. fiet FL quod] add. quia s.l.B tamen $ potest B 18 recurro aAa,Mp.c.m2 curro B decurro cet. 19 desideri Ma.c. ; add. tui g ea] e*a $ eo z,Ma.c. ego ex eo m2D 20meam Dea afom. A conplexos AFa.c.m2 21 aliquid A 22 disseremus 31 tamen] non F ullo esse FL 24 tantum tuis A tuis in ras. 5-6 litt. B )

363
utriusque nostrum desiderio non parua ex parte consolor, ibi rursus acerrimis doloris stimulis fodior, dum cogito inter uos, quibus deus hoc ipsum, quod uterque nostrum optauit, largum prolixumque concesserat, ut coniunctissimi et familiarissimi mella scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis inrepsisse perniciem quando non, ubi non, cui non homini formidandam, cum eo tempore, quo abiectis iam sarcinis saecularibus iam expediti dominum sequebamini et in ea terra uiuebatis simul, in qua dominus humanis pedibus ambulans: pacem meam, inquit, d o uobis, pacem meam relinquo uobis, uiris aetate maturis et in eloquio domini habitantibus uobis accidere potuit. uere temptatio est uita humana super terram.

ei mihi, qui uos alicubi simul inuenire non possum! forte, ut moueor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes uestros, flerem, quantum ualerem, rogarem, quantum amarem, nunc unumquemque uestrum pro se ipso, nunc utrumque pro alterutro et pro aliis ac maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui uos tamquam in theatro uitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de uobis ea conscribendo spargatis, quae quoniam concordantes deleie non poteritis, concordare nolitis aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis.

Uerum dico caritati tuae nihil me magis quam hoc exemplum [*]( 9 *Ioh. 14, 27 12 *Hiob 7, 1 17 cf. I Cor. 8, 11 ) [*]( 1 nostro AFL ubiz1DC rursum g 2 acerrimi ty-fDMC dolorum 51 dolores F stim.-4 coniunct. om. L deus] uos F 3 ipsud t) quo F%*D,Ma.c. utrumque A nostrum om. B (s.l.m2 uestrum) uestrum M op(b β)tabit βFz2C,Ma.c. obtabat ex obtauit m2B larigum 52 5 lamberemus A,Ca.e. lamberetis sic βLz2DCB,Ma.r. lamberetis sit F 6 cui] nocui L non in ras. mZB formidandum AC 7 quod aA,Ma.r.Ba.c.m2 qui L abietis Fabiectus 52 pr. iam om. A experitis $ 8 pr. in βΑz1B,Mp.c.m2, om. cet. uidebatis A bibebatis $ uiuatis FL%2D,Ma.c m2 9 ambulauit 52 inquit meam g 10 ae(e)tatem z2,Da.r. 11 eloquia A accedere %*FLDC,Ma.c.m2 12 humanam 52 13 ei Aft1 eu $FL heu cet. sim. alic. g alicui ^ possunt F mouear D 14 procederem A520 procedere F 15 nunc] num A uestrum om. A 1G ipsum 52 alterutrum 52 hac ?$C 18 spectant$l,Mp.c.m2 expectant cet. 19 conscribendos FL quae s.l.B quoniam] quando F quandoque tfDMCB delere om. $ 20 poter.] add. qui nunc z2FDMC qu; modo B autque FLD atque ã1B 21 ne] et A 22 exemplo AC )

364
tremuisse, cum quaedam ad me in epistula tua legerem tuae indignationis indicia, non tam illa de Entello et de boue lasso, ubi mihi hilariter iocari quam iracunde minari uisus es, quam illud, quod serio te scripsisse satis apparet — unde supra locutus sum plus fortasse; quam debui, sed non plus, quam timui —, ubi aisti: ne forte laesus iuste expostulares.

rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat; si autem non possum dicere, quid mihi emendandum uideatur in scriptis tuis, nec tu in meis nisi cum suspicione inuidiae aut laesione amicitiae, quiescamus ab his et nostrae uitae salutique parcamus. minus certe adsequatur illa, quae inflat, dum non offendatur illa. quae aedificat.