Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quam linguosam et garrulam ac procacem rixisque perspexerat delectari et saepius conmonitam nolle J conuerti, inter ultimas et extra conuentum sororum ad fores triclinii I orare faciebat et separatim cibum capere, ut, quam obiurgatio non correxerat, emendaret pudor. furtum quasi sacrilegium detestabatur I et, quod inter saeculi homines uel leue putatur uel nihil, hoc in I monasteriis grauissimum dicebat esse delictum.

quid memorem I clementiam et sedulitatem in aegrotantes, quas miris obsequiis et * ministeriis confouebat? cumque aliis languentibus large praeberet omnia et esum quoque exhiberet carnium, si quando ipsa aegrotasset, sibi non indulgebat et in eo inaequilis uidebatur, quod in aliis clementiam in se duritia conmutabat.

Nulla iuuenum puellarum sano et uegeto corpore tantae se dederat continentiae, quam ipsa fracto et senili debilitatoque [*]( 1 *I Tim. 6, 8 11 cf. Rom. 7, 22—25 ) [*]( 1 uictu atque uestitu a adque K, £ a.c. et B 2 simus Σ consuetudo B 4 requiret K minuitur Kp.c.m2B 5 Iasciuiens et (del.) adolescentes (del.) caro cr. ac dupl. est frangenda T lasciuientes B carnes B 6 malens eas] melius est enim meum (meum del.) r mallens la.r.Bp.c. eis a dolore Kp.c.m2 (dolere restitutum) 7 si-errantem in mg. inf. m2 I, om. aB aliquem I contristatione D 9 uestitu a uestimt; D turpe-prof. ] numquam de ore monachi turpis aut lasciuus sermo egrediatur r 10 quibus] his enim jT 11 libidinosis D 12 et om. g 13 prospex. ΣΒ conspex. K monitam B 15 obi. non] ob(s.l.)iurgationū (-ne m2) K 17 inter in D 18 esse dicebat 2B docebat K 21 aegrotaret I 22 non sibi Σ esse uid. B alias K, 23 duritia Ka.c.m2-am cet. 25 quam] quantae K quanto B ista B istae I (e eras.) K )

337
corpusculo. fateor, in hac re pertinacior fuit, ut sibi non parceret, ut nulli cederet admonenti. referam, quod expertus sum.

mense Iulio feruentissimis aestibus incidit m ardorem febris et, post desperationem cum dei misericordia respirasset et medici suaderent ob refectionem corporis uino opus esse tenui et paruo, ne aqua m bibens in hydropem uerteretur, et ego clam beatum papam Epiphanium rogarem, ut eam moneret, immo conpelleret uinum bibere, ut erat prudens et sollertis ingenii, statim sensit insidias et subridens meum esse, quod ille diceret, intimauit. quid plura?