Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum beatus pontifex post multa hortamenta exisset foras, quaerenti mihi, quid egisset, respondit: \'tantum profeci, ut seni homini paene persuaserit, ne uinum bibam\'. haec refero, non quod inconsideranter et ultra uires sumpta onera probem monente scriptura: super te onus ne leuaueris, sed quo mentis eius ardorem et desiderium fidelis animae ex hac quoque probare uelim perseuerantia dicentis: sitiuit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea. difficile est modum tenere in omnibus.

et uere iuxta philosophorum sententiam μεσότητες ἀρεταί, ὑπερβολαὶ κακίαι reputantur, quod nos una sententiola exprimere possumus: ne quid nimis. quae in contemptu ciborum tantam habebat pertinaciam, in luctu mitis erat et suorum mortibus frangebatur, maxime liberorum — nam et in uiri et filiorum dormitione semper [*]( 13 *Eccli. 13,2 15 *Ps. 62, 2 18 cf. Bonitzii indicem Aristotelicum s. u. μεσότηςet ύπεϱβολή 19 Terentius Andria 61 ) [*]( 1 fatear a 2 ut] et Kp.c. 3 feruentibus K 4 suad. a persuad. cet. 5 esset a,Ia.r. parco g 6 hidropem D y(ex i)dropem I idropen B epif. al epyph. D ephifaninium K 7 rogare o rogassem K, om. B bibere] add. illa Is.l.D 8 solertis K,Ia.c. 9 esse] add. consilium in mg. m2 Ii intimuit II 10 ortamenta IDB 11 ut] add. s.l. mihi m2 K persuaserim Bp.c. 12 non s.l.I,om.D quod ex quon I quo K inconsiderata K 13 sumto a 14 heleuaueris B quo a,Kp.r. quod cet. fideliter o 15 animae ex hac om. a uellim Ia.r.;add. immo a perseuerantiam SD decantantis g 16 anima mea in te g et aK tibi Z (etadd. m2) DB 17 uera B 18 μεσότης ήάετή, ύπεβολή) xaxia g MECOTNTEG KB MECTHTEC a APETCOT D APATAT B YJIEPBOAAT B YTEPBOAAl D YIIEPBMI K TITOPmil I KAKAI- AIA D KAPIAQ B 19 una a ima et breui cet. 20 contemptu B contentu o habeat aD 21 immitis B 21 frangebat B 22 pr. et om. B alt. et] et in KB,2a.r. filiarum Ii semper (per s.l.) Ii saepe in ras. I ) [*]( LV. Hieron. Epist. II. Hilberg. ) [*]( 22. )

338
periclitata est — et, cum os stomachumque signaret et matris dolorem crucis niteretur inpressione lenire, superabat affectus et credulam mentem parentis uiscera consternabant animoque uincens fragilitate corporis uincebatur, quod semel languor adripiens longo tempore possidebat et nobis inquietudinem et sibi discrimen afferebat. quo illa laetabatur per momenta commemorans: miser ego homo, quis me liberabit de corpore

mortis huiusr dicat prudens lector pro laudibus me uituperationem scribere. testor Iesum, cui illa seruiuit et ego seruire cupio, me in utraque parte nihil fingere, sed quasi Christianum de Ch-ristiana, quae sunt uera, proferre, id est historiam scribere, non panegyricum, et illius uitia aliorum esse uirtutes. uitia loquor secundum animum meum et omnium sororum ac fratrum desiderium, qui illam diligimus et absentem quaerimus.

Ceterum illa inpleuit cursum suum fidemque seruauit et nunc fruitur corona iustitiae. sequitur agnum, quocumque uadit, saturatur, quae esuriuit, et laeta cantat: sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri.