Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

iurgantes inter se sermone lenissimo foederabat. lasciuientem adulescentularum carnem crebris et duplicatis frangebat ieiuniis malens eas stomachum dolere quam mentem. si uidisset aliquam comptiorem, contractione frontis et uultus tristitia arguebat errantem dicens munditiam corporis atque uestitus animae esse inmunditiam et turpe uerbum atque lasciuum numquam de ore uirgineo proferendum, quibus signis libidinosus animus ostenditur et per exteriorem hominem interioris hominis uitia demonstrantur.

quam linguosam et garrulam ac procacem rixisque perspexerat delectari et saepius conmonitam nolle J conuerti, inter ultimas et extra conuentum sororum ad fores triclinii I orare faciebat et separatim cibum capere, ut, quam obiurgatio non correxerat, emendaret pudor. furtum quasi sacrilegium detestabatur I et, quod inter saeculi homines uel leue putatur uel nihil, hoc in I monasteriis grauissimum dicebat esse delictum.