Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

die tantum dominico ad ecclesiam procedebant, ex cuius habitabant latere, et unumquodque agmen matrem propriam sequebatur; atque inde pariter reuertentes instabant operi destricto et uel sibi uel ceteris indumenta faciebant. si qua erat nobilis, non permittebatur de domo sua habere comitem, ne ueterum actuum memor et lasciuientis infantiae errorem refricaret antiquum et crebra confabulatione renouaret. unus omnium habitus; linteamine ad tergendas solum manus utebantur.

a uiris tanta separatio, ut ab spadonibus quoque eas seiungeret, ne ullam daret occasionem linguae maledicae, quae sanctos carpere solita est in solacium delinquendi. si qua uel tardior conueniebat ad psalmos et in opere pigrior, uariis eam modis adgrediebatur. si erat iracunda, blanditiis, si patiens, correptione, illud apostoli imitans: quid uultis? in uirga ueniam ad uos an : in spiritu lenitatis et mansuetudinis? excepto uictu atque uestitu nullam habere quid patiebatur dicente Paulo: [*]( 23 *I Cor. 4, 21 ) [*]( 1 quas e] quasi D quas(s.l.K)de KB 3 turbas ID in cibo SD 4 in psalmodiis B psalmis alD post] postquam Bp.c. all ID aleluia K aeuia B 5 quod D uocabatur la.c.D nullaa 6 uel] seu I coetum addidi, om. codd. ceteras KB oper. aduentum g 7 labores B ui aut terrore B 8 uespere KB media Kp.c. 9 canebatur KB cantabant g et] nec Ia.c.m2D 10dicere α,Σa.c. 13 instabat a districto (in mg. m2 al distributo) Ip.c. distributo KB 14 faciebat a 16 refrigaret K anticum a crebra (a ex o uel e) K fabulatione I ren. uirus mortale B 17 tergendum B 18 ab] a KB disiungeret B nec la.r.D 19 maledicte B 20 est] est et ID est sic et B conueniebat scripsi non uenie- bat a eratuel non ueniebat KB ueniebat ID 21 et] uel erat ç 22 iracundia B correctione B 23 uirgo a uirgam K 24 in om. B 25 adque KD,Ia.c. et g quid] quicquam Ip.c.m2. )

336
habentes uictum atque uestitum his contenti sumus, ne consuetudine plus habendi praeberet locum auaritiae, quae nullis expletur opibus et, quanto amplius habuerit, plus requirit et neque copia neque inopia minuetur.