Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dicam et de ordine monasterii, quomodo sanctorum continentiam in suum uerterit lucrum. seminabat carnalia, ut meteret spiritalia; dabat terrena, ut caelestia tolleret; breuia concedebat, ut pro his aeterna mutaret. post uirorum monasterium, quod uiris [*]( 1 *II. Cor. 1,12 5 *Ioh. 15, 18-19 8 cf. Ps. 43, 22 9 *Ps. 43,18—19 12 *Rom. 8, 36 14 *Ps. 117, 6 15 *Prou. 7,1 24 cf. I Cor. 9,11 ) [*](2gloria alD 3 insincer. ID 4 ingratia ID inhocmundoB 5domino dicente I 6 quia KB 9 et non] nec g 11 testamento tuoa,Ip.c.m2 retro2 12 mortificati sumus ΣD 13dieet KB ouisD 14etnonB 15 faciet a (c/. I LXX) faciat cel. legit? 16 confortaueris ia.c.D alt. et om. D illumKB (cf. LXX) deumaID dominum g 17 armat,—19 etom. a Christi] dei g 18 adu sum KB-sus 2D; add. omnia quę nequitie sunt iacula et aduersum B quidem om. B sed] se IDB praec. muniens B se om. B 19 rabidi B rapidi K, 20 mitigat K patientiae a patiendi ex patienti D 22 bach. ID bacc. aB 23 continentia a 24 uertit Ia.c.B 26 eis ID mutuaret Ip.c.m2 quem a )

335
tradiderat gubernandum, plures uirgines, quas e diuersis prouinciis congregarat, tam nobiles quam medii et infimi generis, in tres turmas monasteriaque diuisit, ita dumtaxat, ut in opere et cibo separatae psalmodiis et orationibus iungerentur.

post alleluiae cantatum, quo signo uocabantur ad collectam, nulli residere licitum erat, sed prima uel inter primas ueniens (coetum) ceterarum operiebatur pudore et exemplo ad laborem eas prouocans, non terrore. mane, hora tertia, sexta, nona, uespera, noctis medio per ordinem Psalterium canebant nec licebat cuiquam sororum ignorare psalmos et non de scripturis sanctis cotidie aliquid discere.