Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Solent pleraeque matronarum bucinatoribus suis dona conferre et in paucos largitate profusa manum a ceteris retrahere: quo illa omnino carebat uitio; ita enim singulis suam pecuniam diuidebat, ut singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. nemo ab ea pauperum uacuus reuersus est.

quod obtinebat non diuitiarum magnitudine, sed prudentia dispensandi illud semper replicans: beati misericordes, quoniam ipsi * f \'* [*]( 3 *Luc. 3,11 9 cf. Marc. 15, 46 etc. 19 cf. Matth. 6, 2 25 Matth. 5, 7 ) [*]( 1 et 2 habund. Za.r.DB inopia a ut om. ID 2 sit ad uestram inopiam] uestre inopie sit subplementum B 3 de hoc B 4 alteram om. IB 5 semper] libenter B possit K huiusmodi aD 6 quae del. D 7 deum I D 8 hoc et g 10 ad extr. inf. in mg. K ad in ras. m2D inuenio B 11 iste s.l.m2I, om. D non] nu K ei] etiam B 12 et] add. si I (s.l.m2) D 13 requiretur (alt. re s.l.) I requiritur D cautiorem g 14 fidei K tota ID saluatoris ia.r.D 16 paup. pro ipso g 17 athuc a huc KB 18 (fidit) fide et Engelbrecht fide et aKD,Ba.c. fidit et Bp.c. fidet I confidit g 20 plerique K2,Da.c.m2 buccin. g 21 largitate s.l.I-tem a profusam a,Ia.r. 24 optinebat alD 25 ad diu. magnitudinem IDB sed prudentiam IDB 26 misericordis K )

328
misericordiam consequentur et: sicut aqua extinguit ignem, ita elemosyna peccata et: facite uobis amicos de iniquo mamona, qui uos recipiant in aeterna tabernacula, et: date elemosynam et ecce omnia munda et uerba Danielis regem Nabuchodonosor monentis, ut elemosynis redimeret peccata sua.

nolebat in his lapidibus pecuniam effundere, qui cum terra et saeculo transituri sunt, sed in uiuis lapidibus, qui uoluuntur super terram, de quibus in Apocalypsi Iohannis ciuitas magni regis extruitur, quos in sapphirum et smaragdum et iaspidem et ceteras gemmas esse uertendos scriptura commemorat.