Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nihil animo eius clementilJs, nihil erga humiles blandius fuit. non adpetebat potentes nec tamen superbo et gloriolam quaerente fastidio despiciebat. si pauperem uiderat, sustentabat; si diuitem, ad benefaciendum cohortabatur. liberalitas sola excedebat modum et usuras tribuens uersuram quoque saepe faciebat, ut nulli stipem se rogantium denegaret.

fateor errorem meum: cur in largiendo esset profusior, arguebam illud proferens de apostolo: non ut aliis refrigerium, uobis autem tribulatio, sed ex aequa litate in hoc tempore, ut . uestra [*]( 4 *Ps. 6, 7 25 *II Cor. 8, 13-14 ) [*]( 1 in om. a febre IB 5 in s.l.m22, exp. D, om. B lacr. meis IB 6 quo a 8 ammoneretur Σp.c. * 9 et] ut ID turbanda K 11 depinsi a affl. B; add. est Ip.c.m2B uacabati 12 lentiaminai K 13 comutanda B cum mutanda K 14 placere xpo I sij at ego si B 15 uideor 2B 17 de om. I 18 audiret K 20 superbos 2D superbum B gloriam Dp.c.m2 quae(e B)rentem aB quaerentes ID (e uerbis sup. et glor. quaerente nihil nisi rente in textu, reliqua in margine, sed m1, praebei.K) 21 pauperes Dp.c.m2 uidebat g hortabatur g 22 mcdum] morum a 23 euersuram ID usuras B saepe om. B saepius g stipem se scripsi stipe se a stipes cet. stipem g 24 cur] cum g 25 aliis] p,dd. sit g )

327
abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum. abundantia sit ad uestram inopiam, et hoc de euangelio saluatoris: qui habet duas tunicas, det a l teram non habenti et prouidendum esse, ne, quod libenter faceret, semper facere non posset, multaque huiusce modi, quae illa mira uerecundia et sermone parcissimo dissoluebat testem inuocans dominum se pro illius nomine cuncta facere et hoc habere uoti, ut mendicans ipsa moreretur, ut unum nummum filiae non dimitteret et in funere suo aliena sindone inuolueretur.

ad extremum mterebat: ego, si petiero, multos mueniam, qui mihi tribuant; iste mendicans si a me non acceperit, quae ei possum etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a quo eius anima requiretur?\' ego cautior in re familiari esse cupiebam, sed illa ardentior fide toto saluatori animo iungebatur et pauperem dominum pauper spiritu sequebatur reddens ei, quod acceperat, pro ipso pauper effecta. denique consecuta est, quod optabat, et in grandi aere alieno filiam dereliquit, quod adhuc usque debens non suis uiribus, sed Christi se (fidit) fide et misericordia reddituram.