Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum haec possunt communia esse cum (non) paucis et scit diabolus non in summo uirtutum culmine posita. unde loquitur ad dominum post amissam Iob substantiam, post euersam domum, post liberos interfectos: corium pro corio, omnia, quae habuerit, homo dabit pro anima sua. sed extende manum tuam et tange ossa et carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi.

scimus plerosque dedisse elemosynam, sed de proprio corpore nihil dedisse, porrexisse egentibus manum, sed carnis uoluptate superatos dealbasse eos, quae foris erant, et deintus plenos fuisse ossibus mortuorum.

at non Paula talis, quae tantae continentiae fuit, ut prope mensuram excederet et debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret, quae exceptis festis diebus uix oleum in cibo acceperit, [*]( 1 *Eccli. 3, 30 (33) 2 *Luc. 16, 9 4 *Luc. 11, 41 5 cf. Dan. 4, 24 scf. *Zach. 9,16 9 cf. Apoc. 21,18-21 15*Hiob2,4—5 20 cf. Matth. 23, 27 ) [*]( 1 extinguet K 2 ita et D elemosina a elemosina K elymosyna Ia.e. helemosyna D helemosina B eleemosyna g (similiter injra); add. extinguit IB peccatum g 3 mammona 1B qui ex quo 1\' 5 munda] add. uobis s.l.m2K sunt nobis 2D danihelisID 6 nabucchod. a nabucod. B sermone (nes.l.l) monentis aSD ut] et ut B 9 apocalipsi B apocaly(ex i)psin I 10 sappyrum K saphirum DB saffirum (pr. f s.l.) I smaracdum K zmaragdum D szma- ragdum B ceterasque B 12 esse comm. B non paucis scripsi multis B paucis cet. 13 zabulus K positam 1D 14 iob (non hiob) codd. 15 omnia a et omnia cet. (c/. LXX) 16 sed] et D 17 eius et carnes B 20 manus K 21 ea KB,Ip.c. intus KB,lp.c. 22 tantae] tanteque (que s.l.) B 23 nimis in a 24 diebus festis g diebus (add. dnicis s.l.m2) D cibis B acciperit K acceperat ID caperet g )

329
ut ex hoc uno aestimetur, quid de uino et liquamine et piscibus et lacte ac melle et ouis et reliquis, quae gustu suauia sunt, iudicarit. in quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant et, si his uentrem ingurgitauerint, tutam pudicitiam suspicantur.