Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ipse habitus et uestitus doceat eam, cui promissa sit. caue, ne aures perfores, ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. habet alias margaritas, quibus postea uenditis emptura est pretiosissimum margaritum.

rraetextata, nobilissima quondam femina, iubente uiro Hymetio, qui patruus Eustochiae uirginis fuit, habitum eius cultumque mutauit et neglectum crinem undanti gradu texuit uincere cupiens et uirginis propositum et matris desiderium. et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis uenisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec uerba frangentem: \'tune ausa es uiri imperium praeferre Christo ? tu caput uirginis dei sacrilegis adtrectare manibus ? quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. sin autem perseueraueris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis\'.

omnia per ordinem expleta sunt et seram miserae paenitentiam uelox signauit interitus. sic ulciscitur Christus uiolatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. et hoc retuli, non quod insultare uelim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione seruare debeas, quod domino spopondisti. [*](1 cognoscat Ia.c.D 2 genitam B 3 amittam ID impri D tyruncula Ip.c.m2fd 4 at illa tibi eas imitetur abscessu D 6 aures eius JSDB alt. ne] nec Ip.c.m2DB ore I 7 depinguas B pr. ne] nec B collo Ia.c.*)8 auro et marg. D alt. ne] nec IDB,$$a.r. 8 ne] nec IDB inrafes Σa.c.D inryfes Ip.c. irrufes g 9 habeat ΣΒD 10 pre(ae KB)t(c B)iosissimam margaritam KlIf,Ba.c.m2 11 himetio (— rio m2K) ΚΨ hemetio ΣD eusthociae KIJi Eustochii g 12 mundanti gradu 33 in t. (in mg. m2 mundano more) B mundano more I in t. (in mg. m2 inundanti gradu) D 13 alt. et s.l.K matris d ex uirginis 93 14 tibia,93 (t exp.) ibi D sibiIPB ad se om. DB 15 minan- I tem B tunc] tu 2\'a.c.m2D 16 imperio K tuis sacr. IDB 17 at (ex d)- I tractare I ex crutiatu I 18 duceris 93Ba.c. 19 in scel.] excelere D I orbaueris ΚΣD, ΒΨ.c. 20 impleta B uelox] uel hoc (hoc del.) K uel hic I 21 significauit !P uiolatoribus D in uiolatoribus 2p.c.m2 22 margarita ™ (exp.) ornamenta K quo IadB 23 insultari D infelicium] alienis B te om. g 24 deo g ▲ )

297

Heli sacerdos offendit dominum ob uitia liberorum; episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos. at e contrario de muliere scribitur, quod salua fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia. si perfecta aetas et sui iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam!

sollicita prouides, ne filia percutiatur a uipera; cur non eadem cura prouideas, ne feriatur a malleo uniuersae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et uelit uidere filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas ? uenena non dantur nisi melle circumlita et uitia non decipiunt nisi sub specie umbraque uirtutum. \'et quomodo\', inquies, \'peccata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sed anima, quae peccauerit, ipsa morietur.?

hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in euangelio scriptum est: aetatem habet, pro se loquatur. qui autem paruulus est et sapit ut paruulus, donec ad annos sapientiae ueniat et Pythagorae litterae eum perducant ad biuium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium [*]( 1 cf. I Reg. 2, 27 sqq. 2 cf. I Tim. 3, 4 3 *ITim. 2,15 7 cf. Ion. 4,11 10 cf. Hier. 27 (50), 23 c-f. Hier. 28 (51), 7 11 cf. Gen. 34,1 15 Ezech. 18,- 4.20 17 *Ioh. 9, 21 19 cf. Persius 3, 56—57 etc. ) [*]( 1 hely I-p.c.m2 deum 93B 2 luxor. Σa.c.ΒΨ at s.l. s ad K, om. D 3 fiat S sit ΚΨΒ . 4 permanserint 33p.c.m2 6 et ex in m2B lactens B 7 alt. et om. 1D qui D iusta D secundum KIJl dextram KSalP 8 aut Ka.c.m2*P (c/. LXX) et cet. ac] etJ nescit om. g si soll(pr. Is.l.Σ)icita ID 9 pr. prouidens K praeuidesi Σ et prudens es D alt. praeuides 2 12unicus(s.Z.tn2 tonicas) K unicus tonicas Ψ 13 umbraque ex umbra m2K umbrata \'P 14 et ex in B reddantur Saa.c.m2 redditur Ia.c. 16 hiis B 18 loqua (uoca D)- tur pro se ISSDB 19 pitagorae B phytagoreae D phit(th I)agorae cet. littera 93 B perducant (sc. anni sapientiae)] perducunt I perducat 93B 20 bona I eius quam mala 93 B 21 estimes ex estimet B existimas I 22 non etiam g; Ireferre Kip 23 noluerunt 58 24 quia D infantum I )

298
maiorum lucrum est.

offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam uouisti, quam conceperis; ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet. qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est; quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si neglegens fuerit, punietur!

Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud deum et homines, pergat cum parentibus ad templum ueri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi repperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem.