Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De octauo psalmo: quoniam uidebo caelos tuos. et dicitis, quod \'tuos\' in Graeco non habeat. uerum est, sed in Hebraeo legitur samacha, quod interpretatur \'caelos tuos\' et de editione Theodotionis in septuaginta interpretibus additum est sub asterisco; cuius rei breuiter uobis sensum aperiam.

ubi quid minus habetur in Graeco ab Hebraica ueritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit et signum posuit asterisci, id est stellam, quae, quod prius absconditum uidebatur, inluminet et in medium proferat; ubi autem, quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus inuenitur, obelon, id est iacentem, praeposuit, quam nos Latine \'ueru\' possumus dicere, quo ostenditur iugulandum esse et confodiendum, quod in authenticis libris non inuenitur. quae signa et in Graecorum Latinorumque poematibus inueniuntur. ,