Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De septimo psalmo: iudica me, domine, secundum iustitiam meam. pro quo habetur in Graeco: xatavrjvδιxαιοσύvηvcov, id est \'iuxta iustitiam tuam\'. sed et in hoc male; in Hebraeo enim sedechi habet, quod interpretatur \'iustitia mea\', et non \'sedecach\', quod \'iustitiam tuam\' sonat. sed omnes interpretes iustitiam meam uoce simili transtulerunt.

nec cuiquam uideatur temerarium, quod iudicari secundum iustitiam suam postulet, cum et sequens uersiculus hoc ipsum significet: e t secundum innocentiam meam super me et sexti decimi psalmi hoc exordium sit: exaudi, domine, iustitiam mean et in septimo decimo quoque dicatur: retribuet mihi dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, in uicesimo quoque quinto psalmo scriptum sit: proba me, domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum, et in quarto dicatur: cum inuocarem, exaudiuit me deus iustitiae meae, et in octogesimo quinto: custodi animam meam, quoniam sanctus sum, Iacob quoque loquatur in Genesi: exaudiet me cras iustitia mea. [*]( 4 Ps. 6,11 9 Ps. 7, 9 16 Ps. 7, 9 18 Ps. 16,1 19 *Ps. 17, 25 22 Ps. 25, 2 24 Ps. 4, 2 26 Ps. 85, 2 27 *Gen. 30, 33 ) [*]( 1 quo] quod 0,Prp.c.m2 5 ueh. in greco p 6 in edit(c p)ione uulgata pO et om. g 7 habetur P mot Q modu p 9 domine om. o deusO 11 et om. p 12 sedechi p sedece AQftrO sedecce P seddece o . 13 sechach o sedechab 0 sedachah p sedechah cet. sed] add. et s.l.m2Q sed et g 14 ne 0 15 se sec. 0 suam] meam o tuam tuam r 19 decimo om. 0 dicatur] dr 3 psalmo ro retri- buit gpr 20 deus 0 22 uices. AP uicis. r uiges. QQO XXpo quinto om. ro sit] est DO 23 me om. 0 24 dicitur 0 inuoc. te o exaudisti o 25 in om. AO / 26 mea Q 27 loquitur 0 me] meme P )

252