Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De sexto psalmo: erubescant et conturbentur uehementer omnes inimici mei. et dicitis in Graeco \'uehementer\' non haberi. scio, sed hoc uulgata. ceterum et in Hebraeo habet m o d, id est \'uehementer\', et omnes αϕόδϱα similiter transtulerunt.

De septimo psalmo: iudica me, domine, secundum iustitiam meam. pro quo habetur in Graeco: xatavrjvδιxαιοσύvηvcov, id est \'iuxta iustitiam tuam\'. sed et in hoc male; in Hebraeo enim sedechi habet, quod interpretatur \'iustitia mea\', et non \'sedecach\', quod \'iustitiam tuam\' sonat. sed omnes interpretes iustitiam meam uoce simili transtulerunt.

nec cuiquam uideatur temerarium, quod iudicari secundum iustitiam suam postulet, cum et sequens uersiculus hoc ipsum significet: e t secundum innocentiam meam super me et sexti decimi psalmi hoc exordium sit: exaudi, domine, iustitiam mean et in septimo decimo quoque dicatur: retribuet mihi dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, in uicesimo quoque quinto psalmo scriptum sit: proba me, domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum, et in quarto dicatur: cum inuocarem, exaudiuit me deus iustitiae meae, et in octogesimo quinto: custodi animam meam, quoniam sanctus sum, Iacob quoque loquatur in Genesi: exaudiet me cras iustitia mea. [*]( 4 Ps. 6,11 9 Ps. 7, 9 16 Ps. 7, 9 18 Ps. 16,1 19 *Ps. 17, 25 22 Ps. 25, 2 24 Ps. 4, 2 26 Ps. 85, 2 27 *Gen. 30, 33 ) [*]( 1 quo] quod 0,Prp.c.m2 5 ueh. in greco p 6 in edit(c p)ione uulgata pO et om. g 7 habetur P mot Q modu p 9 domine om. o deusO 11 et om. p 12 sedechi p sedece AQftrO sedecce P seddece o . 13 sechach o sedechab 0 sedachah p sedechah cet. sed] add. et s.l.m2Q sed et g 14 ne 0 15 se sec. 0 suam] meam o tuam tuam r 19 decimo om. 0 dicatur] dr 3 psalmo ro retri- buit gpr 20 deus 0 22 uices. AP uicis. r uiges. QQO XXpo quinto om. ro sit] est DO 23 me om. 0 24 dicitur 0 inuoc. te o exaudisti o 25 in om. AO / 26 mea Q 27 loquitur 0 me] meme P )

252

De octauo psalmo: quoniam uidebo caelos tuos. et dicitis, quod \'tuos\' in Graeco non habeat. uerum est, sed in Hebraeo legitur samacha, quod interpretatur \'caelos tuos\' et de editione Theodotionis in septuaginta interpretibus additum est sub asterisco; cuius rei breuiter uobis sensum aperiam.

ubi quid minus habetur in Graeco ab Hebraica ueritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit et signum posuit asterisci, id est stellam, quae, quod prius absconditum uidebatur, inluminet et in medium proferat; ubi autem, quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus inuenitur, obelon, id est iacentem, praeposuit, quam nos Latine \'ueru\' possumus dicere, quo ostenditur iugulandum esse et confodiendum, quod in authenticis libris non inuenitur. quae signa et in Graecorum Latinorumque poematibus inueniuntur. ,

Sexto decimo: oculi tui uideant aequitates. [pro quo in Graeco] uos legisse dixistis: olὀϕϑαλμοίfiov, id est \'oculi mei\'; sed rectius \'oculi tui\', quia et supra dixerat: de uultu tuo tuo iudicium meum prodeat, ut oculi dei in propheta operante non praua, sed recta conspiciant. in ipso: custodi meut pupillam oculi. dicitisque in Graeco legi: custo dime, domine, quod nec in Hebraeo nec in ullo habetur interprete.

in eodem: exurge, domine, praeueni eum et subplanta e u m. pro quo in Graeco sit: πϱόϕϑασοvavvovg, id est \'praeueni [*]( lPs. 8,4 14 Ps. 16, 2 16 Ps. 16, 2 18 Ps. 16, 8 21 Ps, 16,13 ) [*]( 1 octauo quoque 0 2 in greco tuos 0 4 theudotionis r 5 uob. sensbreu. g uobis om. o aperiamque (que eras.) 0 aperiant o quod 0 6 hebreica Q origenis APa.c.,Q$pro 7 theud. r thed. p et-ast.] sub asterisco 0 asteriscū p asteris AP; in mg. add. m2:%Q 8 stillamr stella Astella (= stellula) Q 9 ebreo A hebraico p in] et in 0 10 obelum 0 iac. (s.l. lineam) praep. Q uirgulam iac. praep. 0 iac. praep. uirgulam p ; iacens (sc.linea) elliptice dictum ut nostrum \'eine Wagrechte, eine Horizontale\' 11 latini p uerum o quo] quod 0 14 in XVI psalmo o de XVI (s.l. mo) psalmo 0, om. AB 15 uos-,uov] ante uos add. pro quo in greco Ap.c.pO, post uov Aa.c. PQQro; uerba sine dubio in margine archetypi scripta ut suspecta seclusi dicitis Qp.c.m2po id eras. Q 16oculi tui] oculum 3r 17 ut] et B dominip proph. recta 0 18 conspiciat p me domine p pipillam A 19 dicitis quae spr dicitis quod legitis D 20 nullo APBro,Qa.r. 21 suppl. AoO 22 sit] sic o αὐτοúς] add. KAI YIJOCKEAEICONAYTOYC Q r )

253
eos et subplanta eos\'; sed melius, si legatur numero singulari, si quidem de inpio dictum est, de quo statim sequitur: praeueni eum et subplanta eum; eripe animam meam ab inpio. nullique dubium, quin diabolum significet.