Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sicut autemm nouo testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur et est inter exemplaria uarietas, recurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo nouum scriptum est instrumentum, ita et in ueteri testamento, si quando inter Graecos Latinosque diuersitas est, ad Hebraicam confugimus ueritatem, ut, quicquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in riuulis.

κοινὴ autem ista, hoc est communis, editio ipsa est, quae et Septuaginta. sed hoc interest inter utramque, quod pro locis et temporibus et pro uoluntate, scriptorum uetus corrupta editio est, ea autem, quae habetur in ἑξαπλοῖς et quam nos uertimus, ipsa est, quae in eruditorum libris incorrupta et inmaculata septuaginta interpretum translatio reseruatur. quicquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est, quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet.

Prima de quinto psalmo quaestio fuit: neque habitabit iuxta te malignus. pro quo habetur in Graeco: οὔτε παροικήσει σοι πονηρὸς siue πονηρευόμενος, ut uulgata editio continet. et miramini, cur παροικίαν, id est \'incolatum\', Latinus interpres non uerterit, sed pro hoc posuerit \'habitationem\', quae Graece dicitur κατοικία.

quod quidem in alio loco fecisse conuincitur: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. et in quarto decimo psalmo rursum pro incolatu habitationem posuit: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? et sciendum, quod, si uoluerimus dicere: \'domine, quis incolet tabernaculum tuum?\' uel illud de quinto: [*]( 17 Ps. 5, 5 (6) 23 Ps. 119,5 25 Ps. 14,1 27 cf. Ps. 14,1 ) [*]( 2 traditA reddidit ftproO a eras. B, om. QO fort. recte uobis] duobus 0 3 me] ne AB, Pa.c. faenore Q fenoreOB foenore cet- 5 estint. ex.] cum int. ex. estO 7etom. Qpro 9 KOINONo lOcomm. istahocestp editio OB dictio cet. quae—13ipsaestom.Q et]inp llinterestom.o inter]inp KOINONo 13 ipsa est editio 0 14 editorum A 15 translatione seruatur Qp.c. translatione reseruaturO 16 et om. p hebreorum ab 0 ueritate o disc .]hicdesinUB 18 te om. p ου̉τε]OY AQϨ,o(O eras.) 19IITAPOIKEI p IIONHPEYO- MENOG sine IIONHPOG o ποvηϱόζ sine om. B 20 etmir.-21 uert. om. codd. praet. p 21 uerteret p pro] pp 0 habitationegro 22 dicitur ona.0 24decimo quarto 0 25 habitabat P 26 si otn. A dicere: domine] dne dne quis habitabit uel Qa c.m2 27 de PQp.c.m2, Qp e cet. )

250
neque incolat iuxta te malignus\', perdes εὐφωνίαν et, dum interpretationis κακοζηλίαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus; et hanc esse regulam boni interpretis, ut ἰδιώματα linguae alterius suae linguae exprimat proprietate.

quod et Tullium in Protagora Platonis et in Οἰκονομικῷ Xenofontis et in Demosthenis contra Aeschinen oratione fecisse conuincimus et Plautum, Terentium Caeciliumque, eruditissimos uiros, in Graecis comoediis transferendis. nec ex eo quis Latinam linguam angustissimam putet, quod non possit uerbum transferre de uerbo, cum etiam Graeci pleraque nostra circuitu transferant et uerba Hebraica non interpretationis fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur exprimere.

De eodem, psalmo: dirige conspectu meo uiam tuam — pro quo habetur in Graeco: κατεύθυνον ἐνώπιόν σου τὴν ὁδόν μου, hoc est: dirige in conspectu tuo uiam meam —, quod nec Septuaginta habent nec Aquila nec Symmachus nec Theodotio, sed sola κοινὴ editio.

denique et in Hebraeoita scriptum repperi: oser laphanoi darchach, quod omnes uoce simili transtulerunt: dirige in conspectu meo uiam tuam, secundum illud, quod et in oratione dominica dicitur: paternoster, qui es in caelis, sanctifi-cetur nomen tuum, non quo nobis orantibus sanctificetur, quod [*]( . 1 cf. Ps. 5, 5 (6) 13 *Ps. 5, 9 15 Ps. 5, 9 19 *Ps. 5, 9 21 Matth. 6, 9 ) [*]( 1 incolet 0 perdet A perdidit p ΕΥΦωΝΙΑΝ (s. I. eufoniam m2) Q EO(s. I. Y m28)φωΝΙΑΝ (MS) sr ΦωΝΙΑΝ P eos (ex s m2Y)$(ONIAN A CΟΦω NIAN (in mg. cacophonian) 0 eufonian (m 0) p0 3 hanc] add. s.l. oportet m2Q 4 ling. alt. suae om. A quod quidem p 5 protag. o pit(th Q)ag. cet. OIKONOMIKA A economichon 0 xenofontos P senofontis 0 6 demostenis pO aeschinem Pp.c.m2ra.r. orationem Apa.r.,$0 conuincimurp 7 terrentium Aa.c.Qp ciciliumque Qro ciliciumque Aa.c.Pp cilicium Qa.c. 8 comoedis 3 comedis 0 9 posset p de uerbo transf. g 10 Graeci om. 0 plerique 0 nostra] nomina 3 circuitu (s.l.m21 circuiunt ut)Q circuitut (alt. texp.) P circuit utr circuunt ut 0 circuiunt ut 3 circueant ut 0 et om. 0 11 linguae sed suae p 13 meo in mg. P t. (= tuo) 0 15 ixov] SOY p dirigere 0 17 simmach. 3 symmac. Pa.c. symach. pO simach. A simac. Q theodotion 0 theudotio r theodocio Ao teodotio P sed sola om. o KOINON0 18 ita] nam o repperio Q oser ex ser Q ose 0 lapharnoi p lapha N ω I r laphanai 3 laphanun o clapphanu 0 darchach g darchachi codd. 20 et om. 00 22 quo] quod pO,rp.c.m2 )

251
per se sanctum est, sed quo petamus, ut, quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur in nobis. ergo et nunc propheta postulat, ut uia domini, quae per se recta est, etiam sibi recta fiat.