Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Octauo decimo: exultauit ut gigans ad currendam uiam suam. et dicitis, quod in Graeco \'suam\' non habeat; sed hoc nos sub ueru additum repperimus et in Hebraeo non esse manifestum est.

Nono decimo: tribuat tibi secundum cortuum. et dicitis in Graeco uos hoc uersiculo additum nomen domini repperisse, quod superfluum est, quia ex superioribus axcoxoivov subauditur, unde coepit et psalmus: exaudiat te dominus in die trib u 1 ati o nis, ut et hic sub eodem sensu dicatur: tribuat tibi secundum cor tuum, id est ipse dominus, de quo supra dictum est.

m eodem: etexaudinosm die, qua inuocauerimus te. pro quo legisse uos dicitis: in quocumque die; sed superius cum Hebraica ueritate concordat, ubi scriptum est biom, id est \'in die\'.

Uicesimo primo: tu autem, domine, ne elongaueris auxilium tuum a me. pro quo dicitis inuenisse [*](2 *Ps. 17, 48 7 *Ps. 18, 6 11 Ps. 19, 5 14 Ps. 19, 2 16 Ps. 19, 5 17 Ps. 19, 10 21 Ps. 21, 20 ) [*]( 2 nil 0 habetur p; add. nisi hoc pO 3 ab] de 0 meis om. PQ LXXta Ap.c.m2 LXX p ita cet. autem om. p 6 gentes ex gentibus P genus 0 mutatum 0 o 0 _ sunt po st Q sit 0 7 in XVIII psalmo 0 de *VIILX\' psalmo 0, om. AQ gigas Qa.c.p gygas P g. 0 currendum g 8 pr. suam om. o alt. suam] uiam suam 0 o 0 9hocsJ.r nosom. 0 reperimuspO 11 in XVIIII psalmo de XIX\'(I in ras.) psalmoO, om. A.8 13ἀπόxοιvου̃] IIOKIHOYPAPOKINV0 EIIAKOYCEI COI KC p 15 sensu—eodem om. ΑΡϨro 16 tribuat—eodem om. 0 17 etom. p 20 ubi] ut A 21 in .coXX.I. psalmo o de .coXX.I. psalmo 0, om. A.8; add. deus meus, deus meus, quare me dereliquisti? illud, quod in medio uersiculo est: \'respice in me\' superfluum est (c/. Ps. 21, 2. Matth. 27, 46. Marc. 15, 34) in eodem o domine om. AP, s.l.m2Q 22 pro quo scripsi et Og quod cet. )

255
uos meum; quod et uerum est et ita corrigendum. breue enim: si quid scriptorum errore mutatum est, stulta credimus contentione defendere.

in eodem: uniuersum semen Iacob, magni- ficate eum, pro quo in Graeco scriptum sit: δοξάστε avvov, id est \'glorificate eum\'. sed sciendum, quod, ubicumque in Graeco \'glorificate\' scriptum est, Latinus interpres \'magnificate\' transtulerit secundum illud, quod in Exodo dicitur: cantemus domino; gloriose enim magnificatus est, pro quo in Graeco scribitur glorificatus est; sed in Latino sermone, si transferatur, fit indecora translatio et nos emendantes olim psalterium, ubicumque sensus idem est, ueterum interpretum consuetudinem mutare noluimus, ne nimia nouitate lectoris studium terreremus.

Uicesimo secundo: calix meus inebrians quam praeclarus est. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: calix tuus; sed hoc in xoivfj errore obtinuit. ceterum et Septuaginta et Hebraicum et omnes interpretes \'calix meus\' habent, quod Hebraice dicitur chosi; alioquin \'calix tuus\' esset \'chosach\'.

Uicesimo quarto: confundantur omnes inique agentes. et dicitis, quod \'omnes\' in Graeco non habeat, et bene; nam nec in Hebraeo habet, sed in Septuaginta sub ueru additum est.