Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

primas etiam, quas ad te adhuc presbyter litteras praeparaueram mittendas per quendam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega nobis factus iam ex hac uita migrauit nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo, dum proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus ac deinde breui defunctus est, etiam nunc mittere uolui, ut scias, in tua conloquia quam olim inardescam et quam uim patiar, quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime et in domini membris honorande.

In hac autem epistula hoc addo, quod postea didicimus Iob ex Hebraeo te interpretatum, cum iam quandam haberemus interpretationem tuam eius prophetae ex Graeco eloquio uersam in Latinum, ubi tamen asteriscis notasti, quae in Hebraeo sunt et Graeco desunt, obeliscis autem, quae in Graeco inueniuntur et in [*]( 1 desperare β possit Fa.c. posse D scriptis $ 3 alia claritas F profer. FLB nee-redd. post promer. (l. 2) transpos. B retendisL 4merear DMCIB 5 maior uol. g uoluptas B uoluptas $ maior om. D 6 iam duas $ tua B 7 recipi Fa.c.m2W rursum l, om. W uolui*-F 8 quod etsi F quae etsi s adme] ad manum me (uel ne)β 9min.peru. pot. FLMClB min. peruenemnt D minime ow. 5J5 ea] ecce (uel eae) W 10 reseruata tyDCl rursum $L, D (ez—us) MCIB quod legam in ras. m2β quid legam l 11 dum] dicit L his] ius L ne me graberis β negauerisFLWM ut] quod β 13quondamL 14nob. coll. codd. praet. W iam] et iam eodd. praet. W migrabit *J3L .15 episcopatum D 16 hac βLW,Fa.r. in breui DMClB nunc om. W 17 uoluit (t exp.) F sciatL 18 patior F quodameJ quodam meFL adsuntL 19 adiri Ll, Ma.r.. possit] hic desinit W 21 hanc L ex Hebr. Iob g 22 te 6 codd. Goldb. a temei quadam F 23 tuam] tam F eius 5 codd. Goldb. eiusdem mei uersum C 24 et in-grae(e)co FL 25\'oboliscis $FLD, Ma.c.m2 obelissis C obelis l qui F greca inuentus $ )

240
Hebraeo non sunt, tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad uerba singula stellas significantes uideamus eadem uerba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse.