Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

porro in hac posteriore interpretatione, quae uersa est ex Hebraeo, non eadem uerborum fides occurrit. nec parum turbat cogitantem, uel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus Graecis, quae sunt in Hebraeis, uel cur in hac altera, quae ex Hebraeis est, neglegentius hoc curatum sit, ut hae eaedem particulae locis suis inuenirentur.

aliquid inde exempli gratia ponere uolui, sed mihi ad horam codex defuit, qui ex Hebraeo est. uerum tamen, quia praeuolas ingenio, non solum, quid dixerim, uerum etiam, quid dicere uoluerim, satis, ut opinor, intellegis, ut causa reddita, quod mouet, edisseras.