Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nam necstudium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit nec gratia in promerendis nec diligentia in custodiendis nec alacritas in perferendis nec fides in reddendis; tantum, si aliquo modo mereor, adiuuet dominus et adsit cordi tuo et desiderio meo, ut fraternam uoluntatem nulla uoluntas maior inpediat.

Quia ergo duas iam epistulas misi, nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursus mittere uolui credens eas non peruenisse. quodsi et peruenerunt ac fortasse tuae potius ad me peruenire minime potuerunt, ea ipsa scripta, quae iam misisti, iterum mitte, si forte seruata sunt; sin minus, rursus dicta, quod legam, dum tamen his respondere ne graueris, quod iam diu est, ut expecto.