Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

memento mei, sancte ac uenerabilis papa. uide, quantum te diligam, ut ne prouocatus quidem uoluerim respondere nec credam tuum esse, quod in altero forte reprehenderem. frater Communis suppliciter te salutat. [*]( 3 cf. Persius 4, 24 9 cf. Verg. Aen. V 368-484 ) [*]( 1 tam C tamen s.Į! 21ediseajledim2$ quia ex qui m2F contrarias (s del. m2) scripsimus W 3 nostram peram W nostra opera cet. nostram operam 4 codd. Goldb. 4 pertium$ mathicam W manticaFLD non consid.$5diligentem] add. te s.Į!, seq. ras. I 6 concurrimus FL currimusW 7 te currentem W te currante Ma.c.m2 decurrente F transmittentem LW transmeante DMl transmeate C 8 ut] et W cum hon. tuo et uen. s cum ueniam LD, Ma.r. conueniam F et om. DOl honori LDC, Ma.c.m2 ori l 9 solius Fa.r.L uideris Ma.c.m2 10 antelli F, W (ex intelli m2) aentellii D testem s.Į! quod] quos s.Į! bos—pedem] senarii iambici uestigia deprehendit Engelbrecht lassus (pr. s in ras. m2, fuisse uidetur lapsus) F fortiter tyLDMCl 11 tristisFa.e.m2W meremur L mereamur Ba.c. conplexos Fa.c.m2 amplexus tuus C 12 doceremur W aliquidFW disceremur F; add. hieronimus W 13 misit--22 salutat in mg. B, om. tyLWDMCl sol. tem. B sua mal. s Calphurnius g 15 ad quae om. F ad que B respondit F misit F 16 opportunum ex-no F missuro F 17 in quoquam] umquam B aestimacionem F . 18 imperitique B 19mem.—papa om. F ac B et g 20 diligatFa.c. ne 5 eodd. Goldb. nee F B21 reprehenderam F 22 communis g )

237
CIII. AD AUGUSTINUM.

Domino uere sancto et beatissimo papae Augustino Hieronymus in Christo salutem.

Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum dignationi tuae epistulam miseram promptum reddens salutationis officium, quam tibi arbitror redditam. nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium diaconum obsecro primum, ut memineris mei, dein, ut baiulum litterarum habeas commendatum et mihi scias germanissimum et, in quibuscumque necessitas postularit, foueas atque sustentes, non quo aliqua re Christo tribuente indigeat, sed quod bonorum amicitias auidissime expetat et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum. cur autem ad occidentem nauigauerit, ipso poteris narrante cognoscere.