Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

superest, ut diligas diligentem et in scripturarum campo iuuenis senem non prouoces. nos nostra habuimus tempora et cucurrimus, quantum potuimus; nunc te currente et longa spatia transmittente nobis debetur otium simulque, ut cum uenia et honore tuo dixerim, ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse uidearis, memento Daretis et Entelli et uulgaris prouerbii, quod bos lassus fortius figat pedem. tristes haec dictauimus; utinam mereremur conplexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus!

Misit mihi temeritate solita maledicta sua Calpurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio eius didici peruenisse. ad quae breuiter ex parte respondi et libelli eius uobis misi exemplaria latius opus, cum oportunum fuerit, primo missurus tempore; in quo illud caui, ne in quoquam existimationem laederem Christianam, sed tantum, ut delirantis inperiti mendacium ac uecordiam confutarem.